Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. 1 Post canas hiemes, gelidi post damna profundi
  2. Tranquillum quotiens nauita carpit iter,
  3. Maeret et infidi desperat prospera ponti
  4. Quamque uidet faciem non putat esse salis.
  5. Sibilat aura leuis, ualidas timet ille procellas
  6. Fluctibus et blandas aestimat esse minas.
  7. Lintea si crispant Zephyri pendentia malo
  8. Et dulci ludit spiritus obsequio,
  9. Confusam uentis naturam perdere leges
  10. Iurat et antiquum credit adesse chaos.
  11. Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus:
  12. Nulla fides laetis integra nec dubiis.
  13. Non aliter uariis tenuit quos Roma periclis
  14. Litoris optati reddidit ad gremium.
  15. Permulcent pelagi numen uenerabile cantu,
  16. Anchora quod proprium mordet obunca solum.
  17. Flamina sed lassis tenerum factura soporem
  18. Perturbant mentem militis aequorei.
  19. Arma ratis subigit, remos et lintea uibrat:
  20. Sic mens naufragium suspicionis habet.