Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Luminibus locuples solem te Roma uocauit
  2. Celsa, Quirinali suscipiens gremio.
  3. Eloquio lyncem, tu subdis uoce leonem.
  4. Melle tuo serpens gutturis arma premit.
  5. Fetibus orbatae ferrent tibi munera tigres,
  6. Quae dolor et feritas sure pauente daret.
  7. Te pene demessum ceu florem dextera fati
  8. Dum lacerat, Christus perculit exitium.
  9. Reddita se melius nunc uincit uita beati;
  10. Actibus adseritur quod uenit a superis.
  11. His. fretus non legatos neque uerba precantum
  12. Callida fucatis artibus elicui.