Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Turgescit aluus spiritu.
  2. Quod lingua iecit semen est,
  3. In carne Verbum stringitur.
  4. De matre cunctus noster est,
  5. De patre nil distans deus:
  6. Vtrisque. partus integer,
  7. Qui gignit et quae percipit.
  8. Nil maior ille seruulis,
  9. Sed nec minor creante fit.
  10. Fons dicta clausus accipit,
  11. Fons membra clausus egerit:
  12. Nec rima cessit arctior,
  13. [*]( 11 ef. Hymn. II p. 128 (Mone) )[*]( XVIIII. HYMNVS SANCTAE MABIAE DICTVS A DOM.NO (I eras.) ENNODIO inscr. B 1 foetom Bb 8 notam fort. < N 18 turgiscet B corr. tn. rec. 15 iecet B; em. m. rec. semen B 17 enil B 19 qui g. et quae percipit scripri, quae g. et qui accipit praecipit Bb 20 sernolis Bl 22 adcepit (aocipit m. rec. 8. I.) B, aocepit b 28 egeret B; em. m. rec. )
    553
  14. Et uera proles emicat.
  15. Dic, mater et uirgo, precor,
  16. Quisquamne claudit exiens?
  17. Arctantur exta fetibus,
  18. Vinclum pudoris natus est.
  19. (Quae lau)de Christi dignior
  20. Quam sunt superna crederis,
  21. Nostri memento praepotens.