Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Lugenda risit numina,
  2. Instante mox periculo
  3. Fugit pericla funere:
  4. Paruas loquendi schemate
  5. Moras remisit ictibus,
  6. Acciuit enses laetior,
  7. Currente leto plus celer. \'.
  8. Proconsul esse saeuior
  9. Nequiuit ille Maximus,
  10. Dum quod minatur munus est,
  11. Nec tardat ira lenior
  12. Christum uolentes uisere.
  13. [*]( obtinet 14 opteuit (obtinet s. I. m. ree.) B 15 cordis fort. nisi causis pro argamentis dixit 16 beatos (o ex u ant. corr., beatoe 8. I. m. rec.) B 19 iubat Bb 21 numina Sinn., munia Bb 24 stemmatę: Bs em. Sirm. 28 proconiule B b, em. Schothu et Sirm. 91 laenior B 32 uolentem fort. uiaoere Bb, uiaere Schottw qui colentes uiecere in Notis proposuit )
    544
    XIII. HVMNVS DE PENTECOSTE.
  1. Et hoc supernum munus est,
  2. Quod lingua linguis militat.
  3. Quis non tonantis praemia
  4. Per dona eiusdem proferat?
  5. Facit loquendo qui sapit,
  6. Dignum loquatur ut deo.
  7. Infundit ecce spiritus,
  8. Et ora rursus instruit.