Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nunc munus inplet pristinum:
  2. Orator orat obtinet
  3. Et dura causis temperat,
  4. Facit beatos ex reis,
  5. Peccata rumpens carmine.
  6. Non flamma carcer uinculum.
  7. Potest nocere quos iuuat.
  8. Mactare iussus hostias
  9. Lugenda risit numina,
  10. Instante mox periculo
  11. Fugit pericla funere:
  12. Paruas loquendi schemate
  13. Moras remisit ictibus,
  14. Acciuit enses laetior,
  15. Currente leto plus celer. \'.
  16. Proconsul esse saeuior
  17. Nequiuit ille Maximus,
  18. Dum quod minatur munus est,
  19. Nec tardat ira lenior
  20. Christum uolentes uisere.