Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quae prima uirtutum micat:
  2. Viuat fides in pectore,
  3. Quae luce uernat perpeti.
  4. [*]( 9 lob. 14, 6 )[*]( 10 fuscas omni Bb 14 noctis] mortid fort. 15 calorespingant coni. Schenkl 20 custos Schottus in Notis, custus Bb, cunctos Schottus 28 dentes seuo Bb 98 none (e uix apparet) B, non b neoetu Bb naufragus B. naufragii B (m. rec.) b )
    541
    XI. HVMNVS IN TEMPORE TRISTITIAE.
  1. Deus perenne gaudium,
  2. Pax Christe cordis anxii
  3. Portusque fluctuantium,
  4. Quem nec procella, turbidis
  5. 6 Si uerrat ima motibus,
  6. Potest fugare a pectore.
  7. Qui mersa ponto subleuas,
  8. Qui subiugata sarcinis,
  9. Qui dux prophetae naufragi,
  10. Dum uiuit esca beluae,
  11. Dum nescit aequor quod tenet,
  12. Tutum ferino e gutture
  13. Exactor abrumpis cibum.
  14. Diro reductus remige,
  15. Custode saluus pessimo,
  16. Vates locutus te deum
  17. Tunc iussa gessit fortior.