Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Hostis procul sit callidus:
- Quod laedit, illud dormiat.
- Qui dente saeuo mandere
- Certat cubantes lectulis,
- Hic membra uinctus lugeat
- Pulsare sese quos foues.
- Madente carne spiritus
- Non enecetur naufragus.
- Ornet cubile castitas,
- Quae prima uirtutum micat:
- Viuat fides in pectore,
- Quae luce uernat perpeti.