Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Optanti brumam de uoto contigit horror
  2. Quaesitusque calor nil dedit indicii.
  3. Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,
  4. In foribus blandas, cetera difficiles.
  5. Inlexit miseros facies depicta uiantes,
  6. Calcatae diras mox peperere neces.
  7. Nominibus propriis nil fallit sacra uetustas,
  8. Tot leti formas sic uocitare uolens.
  9. Scrupea descissis pendebat semita plantis
  10. Nec uisu facilis, credite, callis erat.
  11. Quid labyrintheos, priscorum fama, recessus
  12. Inuoluis linguis, quos timeat relegens?
  13. Illic artificis laudandus constitit error,
  14. Cum torsit rectum Daedalus ingenio.
  15. Hic natura homines per summum portat Olympi,
  16. Quo liquidum tranans ire columba ualet.
  17. Parcite, Pierides, pelagus fluuiale silendo,
  18. Ne reparet sermo fore bona quod pepulit.
  19. Duria nam, Sessis torrens uel Stura uel Orgus
  20. [*]( 27 cf. Quid. Met. XV 628 34 Prop. IIII 4, 43 )[*](15 inductum MPb pruinis EL 16 uatis ELMPVb 17 praesserat BY aestiua coni. Schottus 20 iam fort. foebi B 21 brũmã L deuoto libri coatiget B* 24 difficilis libri, em. Schottus et Sirm. 25 iuaantea B 26 calcate B LV, calcare E neces] niues coni. K. Schenkl 27 propariis L fallet B 28 lęti B, loeti LV uolentis LI 29 de scissis B semι̃a palmis M 31 laberinteos LPY, laberent eoe B 32 inuolues BELPYb, inuoluens M, em. Sirm. quos scripsi, quod iibri timeas b religena B 34 torsit rectam coni. Schonkl, rezit tortam fort. 34 dedalus BEL Y 86 olimpi ELMV 36 transnans E 37 pieridis B pluuiale M 88 repararet L foris L, sors Eb 39 doria nam sensis torrens ustora libri, om. Sirm. )
    509
  21. Marmoris Ionii saeuitiam superant.