S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ac sic ergo cum peruenissemus Faran, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes uenimus denuo ad mansionem, id est in desertum Faran, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes peruenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in [*]( 5 P etate A per etate Pomialotcsky 15 erant] an erat? 23 faram A qao Cholodniak 27 facientes arcam Purser in editione Bernardiana iter facientes ad aquam Cholodniak 82 cedat A )

46
ducentos passus, aliquotiens etiam et plus. quam quingentos passus de mari per heremum ambuletur; uia enim illic penitus non est, sed totum heremi sunt arenosae.

Faranitae autem, qui ibi consueuerunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent, et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Faranitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi uia aperta est.

In eo ergo loco de inter montes exiuimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraueramus, ac sic ergo denuo plicauimus nos ad mare. Filii etiam Israhel reuertentes a monte Dei Syna usque ad eum locum reuersi sunt per iter quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exiuimus, et iunximus nos denuo ad mare rubrum, et inde nos iam iter nostrum, quo ueneramus, reuersi sumus, filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulauerunt iter suum.

Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reuersi sumus in Clesma. In Clesma autem cum uenissemus < denuo, > necesse nos fuit et ibi denuo resumere, quoniam iter heremi arenosum ualde feceramus.

Sane licet terram Gesse iam nossem, id est qua primitus ad Egyptum fueram, tamen ut peruiderem omnia loca, quae filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes, donec peruenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro, quod ibi est, appellatur Clesma: desiderii ergo fuit, ut de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad ciuitatem, quae appellatur Arabia, quae ciuitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae, [*](17 cf. Num. 10, 12 et 33, 36 29 cf. Gen. 46, 34 (Sept.) ) [*]( 1 ducentis A 3 faranite A 12 ad montem A a monte scripsi 13 uerba: reuersi sunt-usque ad eum locum a librario omissa in infima \\pagina minoribus litterulis scripta exstant 20 necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere A; prius denuo post uenissemus transposui 22 terra A nosse A 26 qui ibi est A )

47
terra Iesse, quae tamen terra Egypti pars est, sed melior satis quam omnis Egyptus est.

Sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro, usque ad Arabiam ciuitatem mansiones quattuor per heremo, sic tamen per heremum, ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant semper de castro ad castrum. In eo ergo itinere sancti qui nobiscum erant, hoc est clerici uel monachi, ostendebant nobis singula loca, quae semper ego iuxta scripturas requirebam; nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere nobis erant, alia etiam longius de uia, alia in proximo.

Nam michi credat uolo affectio uestra, quantum tamen peruidere potui, filios Israhel sic ambulasse, ut quantum irent dextra, tantum reuerterentur sinistra, quantum denuo inante ibant, tantum denuo retro reuertebantur, et sic fecerunt ipsum iter, donec peruenirent ad mare rubrum.

Nam et Epauleum ostensum est nobis, de contra tamen, et Magdalum fuimus. Nam castrum est ibi nunc habens praepositum cum milite, qui ibi nunc praesidet pro disciplina romana. Nam et nos iuxta consuetudinem deduxerunt inde usque ad aliud castrum, et locus Belsefon ostensus est nobis, immo in eo loco fuimus. Nam ipse est campus supra mare rubrum, iuxta latus montis, quem superius dixi, ubi filii Israhel, cum uidissent Egyptios post se uenientes, exclamauerunt.

Oton etiam ostensum est nobis, quod est iuxta deserta loca, sicut scriptum est, nec non etiam et Socchoth. Socchoth autem est cliuus modicus in media ualle. iuxta quem colliculum fixerunt castra filii Israhel; nam hic est locus, ubi accepta est lex paschae.

Pithona etiam ciuitas, quam aedificanerunt filii Israhel, ostensa est nobis in ipso itinere, in [*]( 15 cf. Exod. 14, 2(Sept.) 22 cf. Exod. 14. 10 23 cf. Exod. 13, 20 25 cf. Exod. 12, 37 26 cf. Exod. 12, 43 27 cf. Exod. 1, 11 ) [*]( 5 monasteria corr. ex manasteria A 15 ostens; A 16 fuimus] fines Cholodniak 18 romanarum A, sed syllaba rum lineola perducta deleta 19 locus Belaefon] ioe belsefon ex ioe belsepon corr. A inde Belsephon Mommsen, Berl. Sitzungsberichte 1887, p. 361 castrum i. e. Belsephon coni. Purser in ed. Bernard. 20 oatensum A 27 edificauerunt A )

48
eo tamen loco ubi iam fines Egypti intrauimus. relinquentes iam terras Saracenorum; nam et ipsud nunc Phitona castrum est.

Heroum autem ciuitas, quae fuit illo tempore, id est ubi occurrit Ioseph patri suo Iacob uenienti, sicut scriptum est in libro Genesis, nunc est come, sed grandis, quod nos dicimus uicus. Nam ipse uicus ecclesiam habet et martyria et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad quae singula uidenda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem, quam tenebamus.

Nam ipse uicus nunc appellatur Hero, quae tamen Hero a terra Iesse miliario iam sexto decimo est, nam in finibus Egypti est; locus autem ipse satis gratus est, nam et pars quaedam fluminis Nili ibi currit.