S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est uitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron. Item ostenderunt torrentem illum, de quo potauit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo.

Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu Moysi acceperunt septuaginta uiri. Item ostenderunt locum, ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum. Nam ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc qua orante sancto Moyse cessauit ignis.

Ostenderunt etiam et illum locum, ubi eis pluit manna et coturnices. Ac sic ergo singula, quaecumque scripta sunt in libris sanctis Moysi facta fuisse in eo loco, id est ea in ualle, quam dixi subiacere monti Dei, id est sancto Syna, ostensa sunt nobis; quae quidem omnia singulatim scribere satis fuit, quia nec retineri poterant tanta, sed cum leget affectio uestra libros sanctos Moysi, omnia diligentius peruidet, quae ibi facta sunt.

Haec est ergo uallis, ubi celebrata est pascha completo anno profectionis filiorum Israhel de terra Egypti, quoniam in ipsa ualle filii Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec sanctus Moyses ascenderet in montem Dei, et descenderet primum et iterato; et denuo tandiu ibi inmorati sunt, donec fieret tabernaculum, et singula, quae ostensa sunt in montem Dei. Nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum a Moyse est primitus tabernaculum, et perfecta sunt singula, quae iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent.

Vidimus etiam in extrema iam ualle ipsa memorias concupiscentiae, [*]( 2 cf. Exod. 32, 20 3 cf. Exod. 17, 5 5 cf. Num. 11, 25 7 cf. Nura. 11, 4 9 cf. Nurn. 11, 3 11 cf. Exod. 16, 13 et 14 ) [*]( 1 ad montem A a monte ipse scripsi ostenderunt torrentem, sed per uocabulum torrentem lineola ducta est A 4 portauit A potauit i Gamurrini filos A 9 quedam A 12 quecumque A 15 satis longum Cholodniak retinere A retineri scripsi cum Sittl et Cholodniak 16 sancti Cholodniak cf. 44, 12 et 46, 17 24 confix; mos esset A confixum Mosis esset Woelfflin, Archiv f. lat. Lex. IV p. 274 confixum Moysi est Pomialoicsky confixit Moyses set Cholodniak confixum a Moyse est scripsi )

45
in eo tamen loco, in quo denuo reuersi sumus ad iter nostrum, hoc est ubi exeuntes de ualle illa grande reingressi sumus uia, qua ueneramus, inter montes illos, quos superius dixeram. Nam etiam ipsa die accessimus et ad ceteros monachos ualde sanctos, qui tamen pro aetate aut inbecillitate occurrere in monte Dei ad oblationem faciendam non poterant; qui tamen nos dignati sunt in monasteriis suis aduenientes ualde humane suscipere.

Ac sic ergo uisa loca sancta omnia, quae desiderauimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant eundo uel redeundo ad montem Dei, uisis etiam et sanctis uiris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Faran.

Et licet semper Deo in omnibus gratias agere debeam, non dicam in his tantis et talibus quae circa me conferre dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem omnia loca, quae mei meriti non erant, tamen etiam et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias agere, qui meam paruitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo suscipere uel certe per omnia loca deducere, quae ego semper iuxta scripturas sanctas requirebam. Plurimi autem ex ipsis sanctis, qui in montem Dei uel circa ipsum montem commorabantur, dignati sunt nos usque in Faran deducere, qui tamen fortiori corpore erant: