S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Lectiones etiam, quaecumque in ecclesia leguntur, quia necesse est graece legi, semper stat, qui siriste interpretatur propter populum, ut semper discant. Sane quicumque hic latini sunt, id est qui nec siriste nec graece nouerunt, ne contristentur, et ipsis exponitur eis, quia sunt alii fratres et sorores graecolatini, qui latine exponunt eis.

Illud autem hic ante omnia ualde gratum fit et ualde admirabile, ut semper tam ymni quam antiphonae et lectiones nec non etiam et orationes, quas dicet episcopus, tales pronuntiationes habeant, ut et diei, qui celebratur, et loco, in quo agitur, aptae et conuenientes sint semper. [*](4 imcumbens A 10 tante A 12 absoluent A absoluet scripsi 14 greci A semper grece cum littera e pro ae A 17 stat ex statI corr. A 18 uerba ut omnes audiant initio sequentis paginae repetuntur A 19 quecumque A 24 grec .. atini duae litterae euanuerunt A 25 memorabile Gamurrini et Cholodniak legerunt; ipse notaui: uocabulum euanidum, sed potius admirabile cum littera d distinguatur 29 sunt Pomialowsky, sed ipse notaui: potius sint; uocabulum paene euanuit A ) [*](7*)

100