S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cum autem iam transierint septem septimanae <et> superat illa una septimana paschalis, quam hic appellant septimana maior, iam tunc uenit episcopus mane in ecclesia maiore ad Martyrium. Retro in absida post altarium ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus uadet, uir cum patre suo aut mulier cum matre sua, et reddet simbolum episcopo.

Keddito autem simbolo episcopo alloquitur omnes episcopus et dicet: Per istas septem septimanas legem omnem edocti estis scripturarum nec non etiam de fide audistis; audistis etiam et de resurrectione carnis, sed et simboli omnem rationem, ut potuistis tamen adhuc cathecumini audire; uerba autem, quae sunt misterii altioris, id est ipsius baptismi, quia adhuc cathecumini (estis), audire non potestis; et ne aestimetis aliquid sine ratione fieri, cum in nomine Dei baptidiati fueritis, per octo dies paschales post missa facta de ecclesia in Anastase audietis; quia adhuc cathecumini estis, misteria Dei secretiora dici uobis non possunt. [*]( 3 cathecisis Cholodniak 12 non ante uacat in codice extare ut Gamurrinum ita editorem Russicum fugit. In loco aqua aspersa fi paene . euanuit A 13 dicta addidi 14 et addidi 17 uiri A uir scripsi 20 istoa A 22 singuli A singulorum Cholodniak simboli scripsi 23 uerbum ad A uerum autem Cholodniak uerbum aut Pomialotosh/ uerba autem scripsi 24 misterii A qui A quia Gamurrini 25 estis ipse addidi extimetia A 28 qui A quia Gamurrini )

99

Post autem uenerint dies paschae, per illos octo dies, id est a pascha usque ad octauas, quemadmodum missa facta fuerit de ecclesia, et itur cum ymnis ad Anastase, mox: fit oratio, benedicuntur fideles et stat episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et exponet omnia, quae aguntur in baptismo.

Illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad Anastase; tantum neofiti et fideles, qui uolunt audire misteria, in Anastase intrant. Clauduntur autem ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante autem episcopo singula et narrante, tantae uoces sunt collaudantium, ut porro foras ecclesia audiantur uoces eorum. Vere enim ita misteria omnia absoluet, ut nullus non possit commoueri ad ea, quae audit sic exponi.