S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et dominica, qua numquam ieiunatur in hisdem locis. Etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur [*]( 2 etiam A et iam scripsi cum Cholodniak 6 candele A ducente A 8 martirium A 10 balnis A 15 antiphone A 16 fiet A fit et scripsi cum Cholodniak 19 antiphone A )

96
ut toto anno, id est <ut> semper de pullo primo ad Anastase uigiletur. Nam si dominica dies est, primum leget de pullo

primo episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur in Anastase; si autem dominica dies non est, tantum quod ymni uel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase. Aputactitae omnes uadent, de plebe

autem qui quomodo possunt uadent, clerici autem cotidie uicibus uadent; clerici autem de pullo primo, episcopus autem albescente uadet semper, ut missa fiat matutina, cum omnibus clericis excepta dominica die, quia necesse est illum de pullo primo ire, ut euangelium legat in Anastase. Denuo ad horam sextam aguntur, quae consuetudinaria sunt, in Anastase, similiter et ad nona, similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem, qua consueuit toto anno fieri. Quarta autem et sexta feria semper nona in Syon fit iuxta consuetudinem.

Et illud etiam scribere debui, quemadmodum docentur hi, qui baptidiantur per pascha. Nam qui dat nomen suum, ante diem quadragesimarum dat et omnium nomina annotat presbyter, hoc est ante illas octo septimanas, quibus dixi hic attendi quadragesimas.

Cum autem annotauerit omnium nomina presbyter, postmodum alia die de quadragesimis, id est qua inchoantur octo ebdomadae, ponitur episcopo cathedra media ecclesia maiore, id est ad Martyrium, sedent hinc et inde presbyteri in cathedris et stant clerici omnes; et sic adducuntur unus et unus conpetens; si uiri sunt cum patribus suis ueniunt, si autem feminae cum matribus suis.

Et.-:sic singulariter interrogat episcopus uicinos eius, qui intrauit, dicens: Si bonae uitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus 30 [*]( 1 ut ante semper ipse addidi 5 postmodu A antiphone A 8 aput I actitae in initio novae lineae A 10 clerici autem clerici autem altero deleto A 12 quia] qua Cholodniak 16 quam A qua scripsi cum Cholodniak 17 ad nonam Cholodniak 21 septimanas octo, sed ordine uirgulis adscriptis mutato A )

97
non est aut uanus? et singula uitia, quae sunt tamen grauiora id homine, requiret.

At si probauerit sine reprehensione esse ae his omnibus, quibus requisiuit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire dicens: emendet se, et cum emendauerit se, tunc accedet ad lauacrum. Sic de uiris, sic de mulieribus requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit, qui eum nouerint, non tam facile accedet ad baptismum.

Hoc autem, dominae sorores, ne aestimaretis sine ratione fieri, scribere debui. Consuetudo est enim hic talis, ut qui accedunt ad baptismum per ipsos dies quadraginta, quibus ieiunatur, primum mature a clericis exorcizentur, mox missa facta fuerit de Anastase matutina. Et statim ponitur cathedra episcopo ad Martyrium in ecclesia maiore et sedent omnes in giro prope episcopo, qui baptidiandi sunt tam uiri quam mulieres, etiam loco stant patres uel matres, nec non etiam qui uolunt audire de plebe, omnes intrant et sedent, sed fideles.

Cathecuminus autem ibi non intrat, tunc qua episcopus » docet illos legem sic: id est inchoans a Genese per illos dies quadraginta percurret omnes scripturas primum exponens carnaliter et sic illud soluens spiritualiter. Nec non etiam et de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos dies; hoc autem cathecisis appellatur.