S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cum autem peruenitur ad portam ciuitatis, iam nox est et occurrent candelae ecclesiasticae uel ducentae propter populo; de porta autem, quoniam satis est usque ad ecclesia maiore, id est ad Martyrium, porro hora noctis forsitan secunda peruenitur, quia lente et lente itur totum pro populo, ne fatigentur pedibus. Et apertis ualuis maioribus, quae sunt de quintana parte, omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo. Ingressi autem in ecclesia dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles; et inde denuo cum ymnis itur ad Anastase.

Similiter ad Anastase cum uentum fuerit, dicuntur ymni seu antiphonae, ut oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et ad Crucem. Et denuo inde omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon.

Ubi cum uentum fuerit, leguntur lectiones aptae, dicuntur psalmi uel antiphonae, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles et fit missa. Missa autem facta accedunt omnes ad manum episcopi et sic reuertuntur unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media. Ac sic ergo maximus labor in ea die suffertur, quoniam de pullo primo uigilatum est ad Anastase et inde per tota die nunquam cessatum est; et sic omnia, quae celebrantur, protrahuntur, ut nocte media post missa, quae facta fuerit in Sion, omnes ad domos suas reuertantur.

Iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et dominica, qua numquam ieiunatur in hisdem locis. Etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur [*]( 2 etiam A et iam scripsi cum Cholodniak 6 candele A ducente A 8 martirium A 10 balnis A 15 antiphone A 16 fiet A fit et scripsi cum Cholodniak 19 antiphone A )

96
ut toto anno, id est <ut> semper de pullo primo ad Anastase uigiletur. Nam si dominica dies est, primum leget de pullo

primo episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur in Anastase; si autem dominica dies non est, tantum quod ymni uel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase. Aputactitae omnes uadent, de plebe