S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sero autem illi dies paschales sic attenduntur quemadmodum et ad nos et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales, sicut et ubique fit per pascha usque ad octauas. Hic autem ipse ornatus est et ipsa compositio et per octo dies paschae, quae et per epiphania, tam in ecclesia maiore quam ad Anastase aut ad Crucem uel in Eleona, sed et in Bethleem nec non etiam in Lazariu uel ubique, quia dies paschales sunt.

Proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, et secunda feria et tertia feria, ubi ita tamen, ut semper missa facta de Martyrio ad Anastase ueniatur cum ymnis. Quarta feria autem in Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in Syon, sabbato ante Cruce, dominica autem die, id est octauis, denuo in ecclesia maiore, id est ad Martyrium.

Ipsis autem octo diebus paschalibus cotidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus, qui aputactitae sunt uiri ac feminae, nec non etiam et de plebe quanti uolunt, in Eleona ascendent. Dicuntur ymni, fiunt orationes tam in ecclesia, quae in Eleona est, in qua est spelunca, in qua docebat Iesus discipulos, tam etiam in Imbomon, id est in eo loco, de quo Dominus ascendit in caelis.

Et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit, inde usque ad Anastase cum ymnis descenditur hora lucernae; hoc per totos octo dies fit. Sane dominica die per [*]( 3 denuo] demum Cholodniak 9 sero] sex Cholodniak 15 quia] qua Cholodniak 18 ita delet Woelfflin, Archiv f. lat. Lex. p. 273 20 eleon A 25 aput actitae A 32 lucernari Cholodniak )

92
pascha post missa lucernarii, id est de Anastase, omnis populus episcopum cum ymnis in Syon ducet.

Ubi cum uentum fuerit, dicuntur ymni apti diei et loco, fit oratio et legitur ille locus de euangelio, ubi eadem die Dominus in eodem loco, ubi ipsa ecclesia nunc in Syon est, clausis ostiis ingressus est discipulis, id est quando tunc unus ex discipulis ibi non erat, id est Thomas, qua reuersus est et dicentibus ei aliis apostolis, quia Dominum uidissent, ille dixit: Non credo, nisi uidero. Hoc lecto fit denuo oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles, et reuertuntur unusquisque ad domum suam sera hora forsitan noctis secunda.

Item octauis paschae, id est die dominica, statim post sexta omnis populus cum episcopo ad Eleona ascendit; primum in ecclesia, quae ibi est, aliquandiu sedetur, dicuntur ymni, dicuntur antiphonae aptae diei et loco, fiunt orationes similiter aptae diei et loco. Denuo inde cum ymnis itur in Imbomon susu, similiter et ibi ea aguntur, quae et illic. Et cum coeperit hora esse, iam omnis populus et omnes aputactitae deducunt episcopum cum ymnis usque ad Anastase. Ea autem hora peruenitur ad Anastase, qua lucernarium fieri solet.

Fit ergo lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem et inde omnis populus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. Ubi cum uentum fuerit, similiter dicuntur ymni apti loco et diei, legitur denuo et ille locus de euangelio, ubi octauis paschae ingressus est Dominus, ubi erant discipuli, et arguet Thomam, quare incredulus fuisset. Et tunc omnis ipsa lectio perlegitur, postmodum fit oratio, benedictis <tam> cathecuminis quam fidelibus iuxta consuetudinem reuertuntur unusquisque ad domum suam similiter ut die dominica paschae hora noctis secunda.

A pascha autem usque ad quinquagesima, id est pentecosten, hic penitus nemo ieiunat, nec ipsi aputactitae qui sunt. Nam [*]( 8 Ioh. 20, 25 ) [*]( 6 ubi A ibi scripsi cum Cholodniak 18 ap actite A 27 tam add. Gamurrini )

93
semper ipsos dies sicut toto anno ita ad Anastase de pullo primo usque ad mane consuetudinaria aguntur, similiter et ad sexta et ad lucernare. Dominicis autem diebus semper in Martyrio, id est in ecclesia maiore, proceditur iuxta consuetudinem et inde itur ad Anastase cum ymnis. Quarta feria autem et sexta feria, quoniam ipsis diebus penitus nemo ieiunat, in Syon proceditur, sed mane; fit missa ordine suo.

Die autem quadragesimarum post pascha, id est quinta feria, pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem uadunt propter uigilias celebrandas. Fiunt autem uigiliae in ecclesia in Bethleem, in qua ecclesia spelunca est, ubi natus est Dominus. Alia die autem, id est quinta feria quadragesimarum, celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et episcopus praedicent, dicentes apte diei et loco; et postmodum sera reuertuntur unusquisque in Ierusolima.