S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo, quia quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tam per euangelia quam etiam per apostolorum scripturas factum esse. Et sic per illas tres horas docetur populus omnis nichil factum esse, quod non prius dictum sit, et nichil dictum esse, quod non totum completum sit. Semper autem interponuntur orationes, quae orationes et ipsae aptae diei sunt.

Ad singulas autem lectiones et orationes tantus affectus et gemitus totius populi est, ut mirum sit; nam nullus est neque maior neque minor, qui non illa die illis tribus horis tantum ploret, quantum nec aestimari potest, Dominum pro nobis ea passum fuisse. Post hoc cum coeperit se iam hora nona facere, legitur iam ille locus de euangelio cata Iohannem, ubi reddidit spiritum; quo lecto iam fit oratio [*](28 cf. lob. 19, 30 ) [*](1 per alterum per alterum dittographiam cognouit Cholodniak transit per unum ostium intrans per alterum: per alterum perexiens Gamurrini 4 estus A 5 grandem A 10 dix A apostolo A apostolis scripsi 14 pasaionem dicit A de passione dicit scripsi 21 esset A 22 apte A 26 extimari A 27 cęperit A )

90