S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cum ergo positum fuerit in mensa, episcopus sedens de manibus suis summitates de ligno sancto premet, diacones autem, qui in giro stant, custodent. Hoc autem propterea sic custoditur, quia consuetudo est, ut unus et unus omnis populus ueniens, tam fideles quam cathecumini, acclinantes se ad mensam osculentur sanctum lignum et pertranseant. Et quoniam nescio quando- dicitur quidam fixisse morsum et furasse de sancto ligno, ideo nunc a diaconibus, qui in giro stant, sic custoditur, ne qui ueniens audeat denuo sic facere.

Ac sic ergo omnis populus transit unus et unus toti acclinantes se, primum de fronte, sic de oculis tangentes crucem et titulum, et sic osculantes crucem pertranseunt, manum autem nemo mittit ad tangendum. At ubi autem osculati fuerint crucem <et> pertransierint, stat diaconus, tenet anulum Salomonis et cornu illud, de quo reges unguebantur. Osculantur et cornu, attendunt et anulum minus secunda usque ad horam sextam omnis populus transit, per unum ostium intrans, per alterum [*]( 3 quam] quem A 7 ingiro A 12 custodeant, sed a deleto A 15 acclinant A acclinantes scripsi 17 furasset A furasse de scripsi; idem coni. Pomialotcsky 21 pertranseant A 23 et ante pertransierint ipse addidi 25 attendunt ut uidetur ex attendent correctum A et attingant cornu Cholodniak. Lacunam sic supplere conatur Cholodniak: Ac sic ergo de hora plus minus secunda 26 aecunda feria A, sed feria deletum est )

89
[per alterum] perexiens. quoniam hoc in eo loco fit, in quo pridie, id est quinta feria, oblatio facta est.

At ubi autem sexta hora se fecerit, sic itur ante Crucem, siue pluuia siue, aestus sit, quia ipse locus subdiuanus est, id est quasi atrium ualde grande et pulchrum satis, quod est inter Cruce et Anastase. Ibi ergo omnis populus se colliget, ita ut nec aperiri possit.

Episcopo autem cathedra ponitur ante Cruce et de sexta usque ad nona aliud nichil fit, nisi leguntur lectiones sic: id est ita legitur primum de psalmis ubicumque de passione dixit, legitur et de apostolis siue de epistolis apostolorum uel de actionibus, ubicumque de passione Domini dixerunt, nec non et de euangeliis leguntur loca, ubi patitur. Item legitur de prophetis, ubi passurum Dominum dixerunt, item legitur de euangeliis, ubi de passione dicit.

Ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo, quia quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tam per euangelia quam etiam per apostolorum scripturas factum esse. Et sic per illas tres horas docetur populus omnis nichil factum esse, quod non prius dictum sit, et nichil dictum esse, quod non totum completum sit. Semper autem interponuntur orationes, quae orationes et ipsae aptae diei sunt.