S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Facta ergo missa Martyrii uenitur post Crucem, dicitur ibi unus ymnus tantum, fit oratio et offeret episcopus ibi oblationem et communicant omnes. Excepta [*]( 3 Matth. 24, 4 14 Matth. 26, 14 ) [*]( 8 dicitur, sed signo ur deleto A 4 autem ubi, sed signo transpositionis addito A 14 et ante defininit addidi 29 uenit A scribendum esse: uenitur recte monet PomialowsktJ )
Et ibi usque ad hora noctis forsitan quinta semper aut ymni aut antiphonae aptae diei et loco, similiter et lectiones dicuntur, interpositae orationes fiunt, loca etiam ea de euangelio leguntur, in quibus Dominus allocutus est discipulos eadem die sedens in eadem spelunca, quae in ipsa ecclesia est. Et
inde iam hora noctis forsitan sexta itur susu in Imbomon cum ymnis in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis. Et ibi denuo similiter lectiones et ymni et antiphonae aptae diei dicuntur, orationes etiam ipsae quaecumque fiunt, quas dicet episcopus, semper et diei et loco aptas dicet.
I Ac sic ergo cum coeperit esse pullorum cantus, descenditur de Imbomon cum ymnis et acceditur eodem loco, ubi orauit Dominus, sicut scriptum-est in euangelio: Et accessit quantum iactus lapidis et orauit et cetera. In eo enim loco ecclesia est elegans. Ingreditur ibi episcopus et omnis populus, dicitur ibi oratio apta loco et diei, dicitur etiam unus ymnus aptus et legitur ipse locus de euangelio, ubi dixit discipulis suis: Vigilate, ne intretis in temptationem. Et omnis ipse locus perlegitur ibi et fit denuo oratio.
Et iam inde cum ymnis usque ad minimus infans in Gessamani pedibus cum episcopo descendent, ubi prae tam magna turba multitudinis et fatigati de uigiliis et ieiuniis cotidianis lassi, quia tam magnum montem necesse habent descendere, lente et lente cum ymnis uenitur in Gessamani. Candelae autem ecclesiasticae super ducentae paratae sunt propter lumen omni populo.