S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Item quinta feria aguntur ea de pullo primo, quae consuetudinis est usque ad mane ad Anastase, similiter ad tertia et ad sexta. Octaua autem hora iuxta consuetudinem ad Martyrium colliget se omnis populus, propterea autem temporius quam ceteris diebus, quia citius missa fieri necesse est. Itaque ergo collecto omni populo aguntur, quae agenda sunt, fit ipsa die oblatio ad Martyrium et facitur missa hora forsitan decima ibidem. Antea autem quam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicet: Hora prima noctis omnes in ecclesia, quae est in Eleona, conueniamus, quoniam maximus labor nobis instat hodie nocte ista.

Facta ergo missa Martyrii uenitur post Crucem, dicitur ibi unus ymnus tantum, fit oratio et offeret episcopus ibi oblationem et communicant omnes. Excepta [*]( 3 Matth. 24, 4 14 Matth. 26, 14 ) [*]( 8 dicitur, sed signo ur deleto A 4 autem ubi, sed signo transpositionis addito A 14 et ante defininit addidi 29 uenit A scribendum esse: uenitur recte monet PomialowsktJ )

86
enim ipsa die una per totum annum nunquam offeritur post Crucem nisi ipsa die tantum. Facta ergo et ibi missa itur ad Anastase, fit oratio, benedicuntur iuxta consuetudinem cathecumini et sic fideles et fit missa. Et sic unusquisque festinat reuerti in domum suam, ut manducet, quia statim ut manducauerint, omnes uadent in Eleona in ecclesia ea, in qua est spelunca, in qua ipsa die Dominus cum apostolis fuit.

Et ibi usque ad hora noctis forsitan quinta semper aut ymni aut antiphonae aptae diei et loco, similiter et lectiones dicuntur, interpositae orationes fiunt, loca etiam ea de euangelio leguntur, in quibus Dominus allocutus est discipulos eadem die sedens in eadem spelunca, quae in ipsa ecclesia est. Et

inde iam hora noctis forsitan sexta itur susu in Imbomon cum ymnis in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis. Et ibi denuo similiter lectiones et ymni et antiphonae aptae diei dicuntur, orationes etiam ipsae quaecumque fiunt, quas dicet episcopus, semper et diei et loco aptas dicet.

I Ac sic ergo cum coeperit esse pullorum cantus, descenditur de Imbomon cum ymnis et acceditur eodem loco, ubi orauit Dominus, sicut scriptum-est in euangelio: Et accessit quantum iactus lapidis et orauit et cetera. In eo enim loco ecclesia est elegans. Ingreditur ibi episcopus et omnis populus, dicitur ibi oratio apta loco et diei, dicitur etiam unus ymnus aptus et legitur ipse locus de euangelio, ubi dixit discipulis suis: Vigilate, ne intretis in temptationem. Et omnis ipse locus perlegitur ibi et fit denuo oratio.

Et iam inde cum ymnis usque ad minimus infans in Gessamani pedibus cum episcopo descendent, ubi prae tam magna turba multitudinis et fatigati de uigiliis et ieiuniis cotidianis lassi, quia tam magnum montem necesse habent descendere, lente et lente cum ymnis uenitur in Gessamani. Candelae autem ecclesiasticae super ducentae paratae sunt propter lumen omni populo.

Cum ergo [*]( 20 Luc. 22, 41 25 Marc. 14, 38 ) [*]( 9 apte A 16 quecumque A 19 accedit A acceditur Cholodniak 0 eadem A 27 minim; (stc) A 32 ducente A )

87
peruentum fuerit in Gessamani, fit primum oratio apta, sic dicitur ymnus, item legitur ille locus de euangelio, ubi comprehensus est Dominus. Qui locus ad quod lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus totius populi est cum fletu, ut forsitan porro ad ciuitatem gemitus populi omnis auditus sit. Et iam ex illa hora hitur ad ciuitatem pedibus cum ymnis, peruenitur ad portam ea hora, qua incipit quasi homo hominem cognoscere, inde totum per mediam ciuitatem omnes usque ad unum, maiores atque minores, diuites, pauperes, toti ibi parati, specialiter illa die nullus recedit a uigiliis usque in mane. Sic deducitur episcopus a Gessemani usque ad portam et inde per totam ciuitatem usque ad Crucem.

Ante Crucem autem at ubi uentum fuerit, iam lux quasi clara incipit esse. Ibi denuo legitur ille locus de euangelio, ubi adducitur Dominus ad Pilatum, et omnia quaecumque scripta sunt Pilatum ad Dominum dixisse aut ad Iudeos totum legitur.

Postmodum autem alloquitur episcopus populum confortans eos, quoniam et tota nocte laborauerint et adhuc laboraturi sint ipsa die, ut non lassentur, sed habeant spem in Deo, qui eis pro eo labore maiorem mercedem redditurus sit. Et sic confortans eos, ut potest ipse, alloquens dicit eis: Ite interim nunc unusquisque ad domumcellas uestras, sedete uobis et modico, et ad horam prope secundam diei omnes parati estote hic, ut de ea hora usque ad sexta sanctum lignum crucis possitis uidere ad salutem sibi unusquisque nostrum credens profuturum; de hora enim sexta denuo necesse habemus hic omnes conuenire in isto loco, id est ante Crucem, ut lectionibus et orationibus usque ad noctem operam demus. [*]( 14 cf. Matth. 27, 2 Marc. 15, 1 Luc. 23, 1 Ioh. 18, 28 ) [*]( 7 et peruenitur Cholodniak 11 usque ad crucem portam, sed uocabulum crucem lineola perducta deletum est A 12 ciuitate A 20 confortantea A 22 set modico Cholodniak; mihi potius post modico intercidisse uidetur: resumite uos 25 nostrum] uestrum Cholodniak )

88