S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Lucernarium etiam agitur ibi, cum coeperit hora esse; sic est ergo, ut nocte etiam fiat missa ad Martyrium. Ubi cum facta fuerit missa, inde cum ymnis ad Anastase ducitur episcopus. In quo autem ingressus fuerit in Anastase, dicitur unus ymnus, fit oratio, benedicuntur cathecumini. item fideles. et fit missa.

Item tertia feria similiter omnia I fiunt sicut secunda feria. Illud solum additur tertia feria, quod nocte sera, postea quam missa facta fuerit ad Martyrium et itum fuerit ad Anastase et denuo in Anastase missa facta fuerit, omnes illa hora noctu uadent in ecclesia, quae est in monte Eleona.

In qua ecclesia cum uentum fuerit, intrat episcopus intra spelunca, in qua spelunca solebat Dominus docere discipulos, et accipit [*]( 4 cf. Matth. 21, 8 ) [*]( 2 qup A 7 matrone A 13 secunda fr A 19 orationes fiunt Cholodniak lucernarum A lucernarium ipse et PomialotCsky. item J)u Chesne l. c. p. 485 21 factum A cum factum fuerit missam Cholodniak )

85
codicem euangelii et stans ipse episcopus leget uerba Domini, quae scripta sunt in euangelio in cata Matheo, id est ubi dicit: Videte, ne quis uos seducat. Et omnem ipsam allocutionem perleget episcopus. At ubi autem illa perlegerit, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item et fideles, fit missa et reuertuntur a monte unusquisque ad domum suam satis sera iam nocte.

Item quarta feria aguntur omnia per tota die a pullo primo sicut secunda feria et tertia feria, sed posteaquam missa facta fuerit nocte ad Martyrium et deductus fuerit episcopus cum ymnis ad Anastase, statim intrat episcopus in spelunca, quae est in Anastase, et stat intra cancellos. presbyter autem ante cancellum stat et accipit euangelium et legit illum locum, ubi ludas Scariothes hiuit ad Iudeos et definiuit quid ei darent, ut traderet Dominum. Qui locus at ubi lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus est totius populi, ut nullus sit, qui moueri non possit in lacrimis in ea hora. Postmodum fit oratio, benedicuntur cathecumini, postmodum fideles et fit missa.