S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Hora ergo septima omnis populus ascendet in monte oliueti, id est in Eleona, in ecclesia, sed et episcopus; dicuntur ymni et antiphonae aptae diei ipsi uel loco, lectiones etiam similiter. Et cum coeperit se facere hora nona, subitur cum ymnis in Inbomon, id est in eo loco, de quo ascendit Dominus in caelis, et ibi seditur; nam omnis populus semper praesente episcopo, iubetur sedere, tantum quod diacones soli stant semper. Dicuntur et ibi ymni uel antiphonae aptae loco aut diei: similiter et lectiones interpositae et orationes.

Et iam cum coeperit esse hora undecima, legitur ille locus de euangelio, ubi infantes cum ramis uel palmis occurrerunt Domino dicentes: Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Et statim leuat se episcopus et omnis populus, porro inde de summo monte oliueti totum pedibus itur. Nam totus populus ante ipsum cum ymnis uel antiphonis respondentes semper: Benedictus, [*]( 28 Matth. 21, 9 ) [*]( 6 iuxta A ista scripai 7 omne A de addidi cum Cholodniak 9 in eo lcona A 14 in quo ante A 16 ibi A ubi scripsi 19 apte A 26 cgperit A 30 fortasse: ante ipsam uadit ) [*]( 6* )

84
qui uenit in nomine Domini.