S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Illud autem uos uolo scire, dominae uenerabiles sorores, quia de eo loco, ubi stabamus, id est in giro parietes ecclesiae, id est de summitate montis [*]( 7 cf. Exod. 33, 22 23 cf. Exod. 34 25 cf. Exod. 32, 19 ) [*]( 4 inbeccillitate A etate A 7 omnia A omni scripsi cum Cholodniak 9 exirem; A 14 nerrola A terrola Cholodniak 16 orationes] nihil mutandum est; cf. indicem s. u. uel et oratio 17 suspicor emendandum esse: qua sibi 28 quia] qui A quod Gamurrini (2) quia scripsi cum Cholodniak )

41
ipsius mediani, ita infra nos uidebantur esse illi montes, quos primitus uix ascenderamus, iuxta istum medianum, in quo stabamus, ac si essent illi colliculi, cum tamen ita infiniti essent, ut non me putarem aliquando altiores uidisse, nisi quod hic medianus eos nimium praecedebat. Egyptum autem et Palestinam et mare rubrum et mare illud Parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum infinitos ita subter nos inde uidebamus, ut credi uix possit; quae tamen singula nobis illi sancti demonstrabant.

Completo ergo omni desiderio, quo festinaueramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.