S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

In Lazario autem cum uentum fuerit, ita se omnis multitudo colligit, ut non solum ipse locus, sed et campi omnes in giro pleni sint hominibus. Dicuntur ymni etiam et antiphonae apti ipsi diei et loco, similiter et lectiones aptae diei quaecumque leguntur. Iam autem, ut fiat missa, denuntiatur pascha, id est, subit presbyter in altiori loco et leget illum locum, qui scriptus est in euangelio: Cum uenisset Iesus in Bethania ante sex dies paschae et cetera. Lecto ergo eo loco et annuntiata pascha fit missa.

Propterea autem ea die hoc agitur, quoniam sicut in euangelio scriptum est, ante sex dies paschae factum hoc fuisset in Bethania; de sabbato enim usque in quinta feria, qua post cena noctu comprehenditur Dominus, sex dies sunt. Reuertuntur ergo omnes ad ciuitatem rectus ad Anastase et fit lucernare iuxta consuetudinem.

Alia ergo die, id est dominica, qua intratur in septimana paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de pullorum cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase uel ad Crucem usque ad mane agi: die ergo dominica mane [*]( 10 cf. Ioh. 11, 29 19 Ioh. 12, 1 ) [*]( O M 6 instrata A 9 ibi] ubi Cholodniak 16 apte A 20 g A 27 quae A qua scripsi cum Cholodniak 29 cantatis A cantu eis Gamurrini cantu his Cholodniak 30 agitur A agi scripsi )

83
proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur, quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio.

Cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, et antequam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicit primum: ista septimana omni, id est de die crastino, hora nona, omnes ad Martyrium conueniamus, id est in ecclesia maiore. Item mittet uocem alteram et dicet: hodie omnes hora septima in Eleona parati simus.