S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Tota autem nocte uicibus dicuntur psalmi responsorii, uicibus antiphonae, uicibus lectiones diuersae, quae omnia usque in mane protrahuntur. Missa autem, quae fit sabbato ad Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora, qua incipit sol procedere, et missa in Anastase facta sit. Sic ergo singulae septimanae celebrantur quadragesimarum.

Quod autem dixi, maturius fit missa sabbato, id est ante solem, propterea fit, ut citius absoluant hi, quos dicunt hic ebdomadarios. Nam talis consuetudo est hic ieiuniorum in quadragesimis, ut hi, quos appellant ebdomadarios, id est qui faciunt septimanas, dominica die, quia hora quinta fit missa, ut manducent. Et quemadmodum prandiderint dominica die, iam non manducant nisi sabbato mane, mox communicauerint in Anastase. Propter ipsos ergo, ut citius absoluant, ante sole fit missa in Anastase sabbato. Quod autem dixi, propter illos fit missa mane, non quod illi soli communicent, sed omnes communicant, qui uolunt eadem die in Anastase communicare.

Ieiuniorum enim consuetudo hic talis est in quadragesimis, ut alii quemadmodum manducauerint dominica die post missa, id est hora quinta aut sexta, iam non manducent per tota septimana nisi sabbato ueniente post missa Anastasis, hi qui faciunt ebdomadas.

Sabbato autem quod manducauerint mane, iam nec sera manducant, sed ad aliam diem, id est dominica, prandent post missa ecclesiae hora quinta uel plus et postea iam non manducant nisi sabbato ueniente, sicut superius dixi.

Consuetudo enim hic talis est, ut omnes, qui sunt, ut hic dicunt, aputactitae, uiri uel feminae, non solum diebus quadragesimarum, sed et toto anno, qua manducant, semel in die [*]( 7 et missa] ad missam A iam missa Gamurrini et missa scripsi astase A 9 dixi] dix A 10 domadarios A ebdomadarioB scrtpst l 15, 19 astase A 21 alj A 24 quod] quando Woelfftin, Archiv f. lat. Lex. IV fJ. 274 27 manducent A 29 aput actite A 80 qua] quando Gamurrini )

81
manducant. Si qui autem sunt de ipsis aputactitis, qui non possunt facere integras septimanas ieiuniorum, sicut superius diximus, in totis quadragesimis in medio quinta feria cenant; qui autem nec hoc potest, biduanas facit per totas quadragesimas; qui autem nec ipsud, de sera ad seram manducant.

Nemo autem exigit, quantum debeat facere, sed unusquisque ut potest id facit, nec ille laudatur, qui satis fecerit, nec ille uituperatur, qui minus. Talis est enim hic consuetudo. Esca autem eorum quadragesimarum diebus haec est, ut nec panem, quod librari non potest, nec oleum gustent, nec aliquid, quod de arboribus est, sed tantum aqua et sorbitione modica de farina: ... quadragesimarum sic fit, ut diximus.