S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia matris suae, in quantum uires regni sui habuit, hornauit auro. musiuo et marmore pretioso tam ecclesiam maiorem quam Anastasim uel ad Crucem uel cetera loca sancta in Ierusolima?

Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant, uel legent singulas lectiones uel dicunt ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde postmodum cum missa ecclesiae facta fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim iuxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora. Ipsa autem die similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem cotidianam fit.

Alia denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha, hoc idem et tertia die; per triduo ergo haec omnis laetitia 30 [*]( 2 astase, sic saepius A 3 supra numero Cholodniak 13 oleserica A auroclaue A 14 olesericae A genus] gS in extrema linea A 17 eztimari A sic saepe 19 honorauit A homauit coni. Woelfflin, Archiv f. lat. Lex. IV p. 260 80 homines A haec omnis Du Chesne, Orig. du culte chrlt. p. 477 et Cholodniak )

77
in ecclesia, quam fecit Constantinus, celebratur usque ad sextam. Quarta die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in monte Oliueti, pulchra satis, similiter omnia ita ornantur et ita celebrantur ibi, quinta die in Lazariu, quod est ab Ierusolima forsitan ad mille quingentos passus, sexta die in Syon, septima die in Anastase, octaua die ad Crucem. Ac sic ergo per octo dies haec omnis laetitia et is hornatus celebratur in omnibus locis sanctis, quos superius nominaui.

In Bethleem autem per totos octo dies cotidie is ornatus est et ipsa laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci et a monazontes, qui in ipso loco deputati sunt. Nam ex illa hora, qua omnes nocte in Ierusolima reuertuntur cum episcopo, tunc loci ipsius monachi, quicumque sunt, usque ad lucem in ecclesia in Bethleem peruigilant ymnos seu antiphonas dicentes, quia episcopum necesse est hos dies semper in Ierusolima tenere. Pro sollemnitate autem et laetitia ipsius diei infinitae turbae se undique colligent in Ierusolima, non solum monazontes, sed et laici uiri aut mulieres.

Sane quadragesimae de epiphania ualde cum summo honore hic celebrantur. Nam eadem die processio est in Anastase et omnes procedunt et ordine suo aguntur omnia cum summa laetitia ac si per pascha. Praedicant etiam omnes presbyteri et sic episcopus semper de eo loco tractantes euangelii, ubi quadragesima die tulerunt Dominum in templo Ioseph et Maria et uiderunt eum Symeon uel Anna prophetissa filia Fanuhel et de uerbis eorum, quae dixerunt uiso Domino, uel de oblatione ipsa, quam optulerunt parentes. Et postmodum celebratis omnibus per ordinem, quae consuetudinis sunt, aguntur sacramenta et sic fit missa. [*]( 23 tf. Luc. 2, 21-39 ) [*]( 6 astase A 11 et illa hora A ex illa hora Cholodniak 16 infinite A 20 astase A 21 ordines A ordine suo ipse scripsi 22 predicant A 23 tractantis A 26 famthel sic ipse lectionem codicis annotaui, famnhel Cholodniak samahel Gatnftrrini 27 qua A 28 consnetudinea A )

78

Item dies paschales cum uenerint, celebrantur sic. Nam sicut apud nos quadragesimae ante pascha adtenduntur, ita hic octo septimanae attenduntur ante pascha. Propterea autem octo septimanae attenduntur, quia dominicis diebus et sabbato non ieiunantur excepta una die sabbati, qua uigiliae paschales sunt et necesse est ieiunari: extra ipsum ergo diem penitus nunquam hic toto anno sabbato ieiunatur. Ac sic ergo de octo septimanis deductis octo diebus dominicis et septem sabbatis, quia necesse est una sabbati ieiunari, ut superius dixi, remanent dies quadraginta et unus, qui ieiunantur, quod hic appellant eortae, id est quadragesimas.