S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ubi cum uenissem, per singulas ecclesias uel apostolos nec non et per singula martyria, quae ibi plurima sunt, non cessabam Deo nostro Iesu gratias agere, qui ita super me misericordiam suam praestare dignatus fuerat.

De quo loco, domnae, lumen meum, cum haec [*]( 4 hisa auros altero a lineola deleta A 6 est ibi, eed ordo uirgulis adscriptis restitutus est A 7 lecta\' omnia corr. in omni A 9 ante merenti est rasura quattuor litterarum A 11 apntactites A 15 quae est] qua est A 16 alia ex alie corr. A 17 iam in rasura A 23 et 25 prare A 30 dcinae A )

71
ad uestram affectionem darem, iam propositi erat in nomine Christi Dei nostri ad Asiam accedendi, id est Efesum, propter martyrium sancti et beati apostoli Iohannis gratia orationis. Si autem et post hoc in corpore fuero, si qua praeterea loca cognoscere potuero, aut ipsa praesens, si Deus fuerit praestare dignatus, uestrae affectioni referam aut certe, si aliud animo sederit, scriptis nuntiabo. Vos tantum, dominae, lumen meum, memores mei esse dignamini, siue in corpore, siue iam extra corpus fuero.

Ut autem sciret affectio uestra, quae operatio singulis diebus cotidie in locis sanctis habeatur, certas uos facere debui sciens, quia libenter haberetis haec cognoscere. Nam singulis diebus ante pullorum cantum aperiuntur omnia hostia Anastasis et descendent omnes monazontes et parthenae, ut hic dicunt, et non solum hii, sed et laici praeter uiri aut mulieres, qui tamen uolunt maturius uigilare. Et ex ea hora usque in lucem dicuntur ymni et psalmi responduntur, similiter et antiphonae; et cata singulos ymnos fit oratio. Nam presbyteri bini uel terni, similiter et diacones, singulis diebus uices habent simul cum monazontes, qui cata singulos ymnos uel antiphonas orationes dicunt.

lam autem ubi coeperit lucescere, tunc incipiunt matutinos ymnos dicere. Ecce et superuenit episcopus cum clero et statim ingreditur intro spelunca et de intro cancellos primum dicet orationem pro omnibus; commemorat etiam ipse nomina, quorum uult, sic benedicet cathecuminos. Item dicet orationem et benedicet fideles. Et post hoc exeunte episcopo de intro cancellos omnes ad manum ei accedunt, et ille eos uno et uno benedicet exiens iam ac sic fit missa iam luce.

Item hora sexta denuo descendent omnes similiter ad Anastasim et dicuntur psalmi et antiphonae, donec commonetur episcopus; similiter descendet et non sedet, sed statim [*]( 8 cf. II Cor. 12, 3 ) [*]( 4 corpo A 14 parthene A 15 praeter A, praeterea edd. 16 luce\' A 25 ipse A an scribcndum ipsa? 31 descendet corr. ex descenderet A )

72
intrat intra cancellos intra Anastasim, id est intra speluncam, ubi et mature, et inde similiter primum facit orationem, sic benedicet fideles, et sic exiens de <intro> cancellos similiter ei ad manum acceditur. Ita ergo et hora nona fit sicuti et ad sexta.

Hora autem decima, quod appellant hic licinicon, nam nos dicimus lucernare, similiter se omnis multitudo colliget ad Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei et fit lumen infinitum. Lumen autem de foris non affertur, sed de spelunca interiori eicitur, ubi noctu ac die semper lucerna lucet, id est de intro cancellos, dicuntur etiam psalmi lucernares, sed et antiphonae diutius. Ecce et commonetur episcopus et descendet et sedet susum nec non etiam et presbyteri sedent locis suis, dicuntur ymni uel antiphonae.

Et at ubi perdicti fuerint iuxta consuetudinem, leuat se episcopus et stat ante cancellum, id est ante speluncam, et unus ex diaconibus facit commemorationem singulorum, sicut solet esse consuetudo. Et diacono dicente singulorum nomina semper pisinni plurimi stant respondentes semper: kyrie eleyson, quod dicimus nos: miserere Domine, quorum uoces infinitae sunt.

Et at ubi diaconus perdixerit omnia, quae dicere habet, dicet orationem primum episcopus et orat pro omnibus et sic orant omnes, tam fideles quam et cathecumini simul. Item mittet uocem diaconus, ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet caput, et sic dicet episcopus stans benedictionem super cathecuminos. Item fit oratio et denuo mittit diaconus uocem et commonet, ut unusquisque stans fidelium inclinent capita sua, item benedicet fideles episcopus et sic fit missa Anastasi.

Et incipient episcopo ad manum accedere singuli. Et postmodum de Anastasim usque ad Crucem <cum> ymnis ducitur episcopus, simul et omnis populus uadet. Ubi cum peruentum fuerit, primum facit orationem, item benedicet cathecuminos. [*]( 3 intro addidit Cholodniak 13 ad A ad finem coni. Gamurrini 14 perducti A perdicti ipse scripsi Archiv f. lat. Lex. IV p. 613 lex v bat A 26 inclina A 29 ymf dicit A cum ymnis ducitur ipse scripgi )

73
item fit alia oratio, item benedicit fideles. Et post hoc denuo tam episcopus quam omnis turba uadet denuo post Crucem et ibi denuo similiter fit sicuti et ante Crucem. Et similiter ad manum episcopo acceditur sicut ad Anastasim ita et ante Crucem, ita et post Crucem. Candelae autem uitreae ingentes ubique plurimae pendent et cereofala plurima sunt tam ante Anastasim quam etiam ante Crucem, sed et post Crucem; finiuntur ergo haec omnia cum tenebris. Haec operatio cotidie per dies sex ita habetur ad Crucem et ad Anastasim.