S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ac sic ergo uidi in eadem ciuitate martyria plurima nec non et sanctos [*]( 9 Gen. 15, 18 ) [*]( 1 quae est proxima Cholodniak 24 perexiaimus Cholodniak 28 qae A 29 et aere Cholodniak 32 ciuitatem A )

62
monachos, commanentes alios per martyria, alios longius de ciuitate in secretioribus locis habentes monasteria.

Et quoniam sanctus episcopus ipsius ciuitatis, uir uere religiosus et monachus et confessor, suscipiens me libenter ait michi: quoniam uideo te, filia, gratia religionis tam magnum laborem tibi imposuisse, ut de extremis porro terris uenires ad haec loca, itaque ergo, si libenter habes, quaecumque loca sunt hic grata ad uidendum christianis, ostendimus tibi: tunc ergo gratias agens Deo primum et sic ipsi rogaui plurimum, ut dignaretur facere, quod dicebat.

Itaque ergo duxit me primum ad palatium Aggari regis et ibi ostendit michi archiotepam ipsius ingens simillimam, ut ipsi dicebant, marmoream, tanti nitoris, ac si de margarita esset, in cuius Aggari uultu parebat de contra uere fuisse hunc uirum satis sapientem et honoratum. Tunc ait mihi sanctus episcopus: ecce rex Aggarus, qui antequam uideret Dominum, credidit ei, quia esset uere filius Dei. Nam erat et iuxta archiotipa similiter de tali marmore facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter et ipsa habens aliquid gratiae in uultu.