S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Tunc ergo quia retinebam scriptum esse babtizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim, requisiui de eo, quam longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: ecce hic est in ducentis passibus; nam si uis, ecce modo pedibus duco uos ibi. Nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam uidetis in isto uico, de ipso fonte uenit.

Tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo c??pimus ire cum eo pedibus totum per uallem amoenissimam, donec perueniremus usque ad hortum pomarium ualde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis et purae, qui a semel integrum fluuium dimittebat. Habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam.

Tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter: in hodie hic hortus aliter non appellatur [*]( 14 cf. Gen. 14, 1 17 cf. Ioh. 3, 23 ) [*]( 3 ferebat A 5 ad uenientem A 9 raelchisedech regis A cum signis transpositionis 11 heramento A 12 et certe A ecce ista scripsi probante Bemardo 14 cede A quod ollagomor A 21 cępi A 23 cepimus A amenissimam A 25 amenum A optime A 26 pure A quia semel A qui a semet Gamurrini (1) qui a semel scripsi )

58
graeco sermone nisi cepos tu agiu iohanni, id est quod uos dicitis latine hortus sancti Iohannis. Nam et multi fratres sancti monachi de diuersis locis uenientes tendunt se, ut lauentur in eo loco.

Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio, dictus etiam psalmus competens et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta ueniebamus, ita et ibi fecimus.

Illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent baptizandi in ipso uico, id est in ecclesia, quae appellatur opus Melchisedech, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo psalmos uel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent baptizati.

Nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus.