S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ego autem cum uiderem locum tam gratum, requisiui, quisnam locus esset ille tam amoenus. Tunc dictum est michi: haec est ciuitas regis Melchisedech, quae dicta est ante Salem, unde nunc, corrupto sermone, Sedima appellatur ipse uicus. Nam in isto colliculo, qui est medio uico positus, in summitatem ipsius fabricam quam uides ecclesia est, quae ecclesia nunc appellatur graeco sermone t opu Melchisedech. Nam hic est locus, ubi optulit Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et uinum, sicut scriptum est eum fecisse.

Statim ergo ut haec audiui, descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter ipsius loci, et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam. Ubi cum uenissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est etiam psalmus unus competens loco ipsi, et denuo facta oratione descendimus.

Cum ergo descendissemus. ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis [*]( 3 cf. Gen. 36, 32 21 cf. Gen. 14, 18 ) [*]( 4 fluminia iordanis cum signis transpositionis A 5 amenam A 6 multe A 10 grandis A grandes Sittl 13 tnmbae perperam Bernard 14 amenus A 15 melchis et haec A emendaui Archiv f. lat. Lex. IV p. 613 19 greco A 20 opu corruptum est opog coni. Gamurrini )

57
bene instructus, id est, qui ipsi loco praeerat ex monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum cognouimus, uitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant, dignus qui praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech aduenientem sanctum Abraam hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius dixi, de ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: ecce ista fundamenta in giro colliculo isto. quae uidetis, hae sunt de palatio regis Melchisedech. Nam inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi uult facere domum et fundamenta inde contiget, aliquotiens et de argento et aeramento modica frustella ibi inuenit.

Nam ecce ista uia, quam uidetis transire inter tiuuium Iordanem et uicum istum, haec est qua uia regressus est sanctus Abraam de caede Codollagomor regis gentium reuertens in Sodomis, qua ei occurrit sanctus Melchisedech rex Salem.

Tunc ergo quia retinebam scriptum esse babtizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim, requisiui de eo, quam longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: ecce hic est in ducentis passibus; nam si uis, ecce modo pedibus duco uos ibi. Nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam uidetis in isto uico, de ipso fonte uenit.

Tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo c??pimus ire cum eo pedibus totum per uallem amoenissimam, donec perueniremus usque ad hortum pomarium ualde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis et purae, qui a semel integrum fluuium dimittebat. Habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam.

Tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter: in hodie hic hortus aliter non appellatur [*]( 14 cf. Gen. 14, 1 17 cf. Ioh. 3, 23 ) [*]( 3 ferebat A 5 ad uenientem A 9 raelchisedech regis A cum signis transpositionis 11 heramento A 12 et certe A ecce ista scripsi probante Bemardo 14 cede A quod ollagomor A 21 cępi A 23 cepimus A amenissimam A 25 amenum A optime A 26 pure A quia semel A qui a semet Gamurrini (1) qui a semel scripsi )

58
graeco sermone nisi cepos tu agiu iohanni, id est quod uos dicitis latine hortus sancti Iohannis. Nam et multi fratres sancti monachi de diuersis locis uenientes tendunt se, ut lauentur in eo loco.

Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio, dictus etiam psalmus competens et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta ueniebamus, ita et ibi fecimus.

Illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent baptizandi in ipso uico, id est in ecclesia, quae appellatur opus Melchisedech, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo psalmos uel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent baptizati.