S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sane < de> illa parte montis, quam dixi sinistra, quae erat super mare mortuum, ostensus est nobis mons praecisus ualde, qui dictus est ante Agrispecula. Hic est mons, in quo posuit Balac filius Beor Balaam diuinum ad maledicendos filios Israhel et noluit Deus ita permittere, sicut scriptum est.

Ac sic ergo uisis omnibus, quae desiderabamus, in nomine Dei reuertentes per Iericho et iter omne, quod iueramus, regressi sumus in Ierusolimam.

Item post aliquantum tempus uolui etiam ad regionem Ausitidem accedere propter uisendam memoriam sancti Iob gratia orationis; multos enim sanctos monachos uidebam inde uenientes in Ierusolimam ad uisenda loca sancta gratia orationis, qui singula referentes de eisdem locis, fecerunt magis desiderium imponendi michi laboris, ut etiam usque ad illa loca accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium suum compleri uidet.