S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Transeuntes ergo fluuium peraenimus ad ciuitatem, quae appellatur Libiada, quae est in eo campo, in quo tunc filii Israhel castra fixerant. Nam et fundamenta de castris filiorum Israhel et habitationibus ipsorum, ubi commorati sunt, in eo loco in hodie parent. Campus enim ipse est infinitus subter montes Arabiae super Iordanem. Nam hic est locus, de quo scriptum est: Et plorauerunt filii Israhel Moysen in Arabot Moab et Iordane contra Iericho quadraginta diebus.

Hic etiam locus est, ubi post recessum Moysi statim Iesus filius Naue repletus est spiritu scientiae: imposuerat enim Moyses manus suas super eum, sicut scriptum est.

Nam ipse est locus, ubi scripsit Moyses librum Deuteronomii; hic etiam est locus, ubi locutus est Moyses in aures totius ecclesiae Israhel uerba cantici usque in finem huius, qui scriptus est in libro Deuteronomii. Hic est ipse locus, ubi benedixit sanctus Moyses homo Dei filios Israhel singulatim per ordinem ante obitum suum.

Nos ergo cum uenissemus in eodem campo, peraccessimus ad locum ipsum et facta est ibi oratio, lecta etiam pars quaedam Deuteronomii in eo loco nec non etiam et canticus ipsius, sed et benedictiones, quas [*]( 18 Deut. 34, 8 27 Deut. 32 28 cf. Deut. 33 ) [*]( 13 qui A libidda A 28 de filio A dei filios scripsi, cf. Archiv f. lat. Lex. IV p. 613 probante Bernardo 31 quedam A ) [*]( 4* )

52
dixerat super filios Israhel. Et iterato post lectione facta est oratio, et gratias Deo agentes mouimus inde. Id enim nobis semper consuetudinis erat, ut ubicumque ad loca desiderata accedere ualebamus, primum ibi fieret oratio, deinde legeretur lectio ipsa de codice, diceretur etiam psalmus unus pertinens ad rem et iterato fieret ibi oratio. Hanc ergo consuetudinem iubente Deo semper tenuimus, ubicumque ad loca desiderata potuimus peruenire.

Ac sic ergo, ut coeptum opus perficeretur, coepimus festinare, ut perueniremus ad montem Nabau. Euntibus nobis commonuit presbyter loci ipsius, id est de Libiade, quem ipsum nobiscum rogantes moueramus de mansione, quia melius ipsa loca nouerat: dicit ergo nobis ipse presbyter: si uultis uidere aquam, quae fluit de petra, id est quam dedit Moyses filiis Israhel sitientibus, potestis uidere; si tamen uolueritis laborem uobis imponere, ut de uia camsemus forsitan miliario sexto.