Ante noe ista tractantur, et nnllis terroribus coercemur: quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum audiendo sed etiam uidendo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam uideat interire: nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos ant inualidos opinatur. se autem multum mereri aut multum ualere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam inrogata supplicia, sicut Dominus in euangelio proponit et dicit: pntatis\\quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores qui talia passi sunt? non. dico uobis: nisi paenitentiam habueritis, similiter perietis sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? non. dico uobis: si non paenitueritis, similiter perietis.
Miramur si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, nisi iussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mores nec infinita iussa conpescunt. quibus conuenienter dicitur secundum increpationem Domini: si Adam uidisset mortes quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egisset. dico autem uobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die iudicii quam uobis. longe satis longe sit pestis ista et lues et clandestina pernicies.s o quam inordinalis feminae propinquitas. iaculatur cuius uicina est delictorum latrocinium. non est in hac societate sinceritas adprobabilis quae conlisiones habet uelut quibusdam fluctibus turbulentis. in hac [*]( 2 Prou. 6, 26. 13 Luc. 13, 2-5. ) [*](2 quantum C, tantum v 3 onius panis ν 8 uideat C, uiderit v 14 fuerint v 18 non om. C 21 et nisi v uec et C 22 compescant v 24 sunt om. v 26 satis longe om. v ista C, illa v claudistina C 27 inordinabiiis v propinquitaa iaculatur cuius uicinia Erasmus 28 Jatrocinium] lenocinium coni. Graniua 29 turbulentaa C\'v )
179
familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. fecit equidem mulierem uiro Dominus adiutricem, sed serpentis inuidia personam sumpsit hostilem. quod si illa de uiro suo nata usque hodie ipsum cui iungitur temptat, quanto magis illa quae copulatur nulla lege coniuncta? et si illi qui duo sunt in carne una concreti temptationibus mutuis inuicem pungunt, quid faciunt hi qui in una carne nec nati nec iuncti sunt? praesertim quia nec Deum iam inuocare permittitur qui caritate alterius auocatur, nec sinitur cogitare diuina qui sibi quaesiit cui exhiberet domesticam curam. propter quod sic apostolus consulit dicens: uolo uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore eat, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. quid est nunc quod in hac coniunctione delectet, in qua solae pugnae sunt? aut quae utilitas fauet, ubi non sunt officia coniugalia, quando nec ipsa possunt esse secura? causale est omne quod feminae est et copulatio eius semper infesta est. foedere suo magnas molestias praestat et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. de carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam quam Salomon sic conparat dicens: de uestimentis procedet tinea, et a muliere iniquitas uiri.
Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio.
semper ambigua propositum suum nutantibus consiliis inpugnando conturbat. ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere contempsit uxorem ? omnis qui non manducauerit carnem , ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? et qui non biberit uinum, quid uini oblectatione perfruitur? quasi non ali quotiens habendo nec gustando [*]( 10 I Cor. 7, 32. 21 Sir. 42, 13. ) [*]( 1 quoniam quidem C sed quidem exp. 2 m. uiro d. C, uiro d. m. v 6 facient v 9 quaesiuit v 10 apostulua C 12 de dno quomodo C sed de dno exp. 13 sunt solae pugnao v 16 cansale] casuale coni. Erasmus 22 uiri sup. mulieris scr. C m. 2 24 quae propositum a 27 uini 0, uidendi v, om. Remboltu. 28 habendo (7, uidendo v, et bibendo Bemb. ) [*]( 12* )
180
copia esculentorum animus pascitur, et uini odoriferi sola fragrantia saepius suscitatur animus. quid per hypocrisin uult ab hominibus abstinens dici et in secreto carnibus et ebrietate distendi? habent multi diuitias quas suis usibus negant sed pro cupiditate conseruant, quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insignia possiderent. at uero quia cupiditate possessi sunt, perfruuntur animo quod usu non tangunt. ita is qui despexit uinculum nuptiarum, et aliter femineis uinculis obligatur: quamuis nullo concubitu misceatur, desiderio tamen uisu conloquio coniunctione semper oblectatur. nam si desiderium feminae non haberet, numquam feminam suis oblectamentis adsumeret. immo uero insuper mihi suspectum placitum dedit qui non legitimam duxit et legitimam recusauit: nisi fallor, in publico argumentatus est hominibus promittere sanctitatem et in occulto sine uxore non esse. duo argumenta libidinis et sanctitatis hinc et inde miranda sunt, quae utraque inuicem tegunt et utraque inuicem produnt. ingeniosus eunuchus et moechus inuidet sibi dum consulit, et dum quaerit utrumque. neutrum fecit, ut sanctus minime deputetur qui non uera coniunctione perfruatur, cum Paulus apostolus dicat: alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. sed consentio non esse castitatis huius pudicitiam uiolatam: suspiciosis tamen malam porrigit famam et pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit, quod forinsecus efficit infamari, destruens magisterium Pauli apostoli prouidentis pariter et monentis: ut quid, inquit, libertas mea iudicatur ab infideli conscientia? si ego gratiae participo, ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? peius est quam moechia continentiam ducere criminosam et infamem facere sanctimoniam. blasphemiam ingerit religioni quam coluit, qui quod
[*]( 18 I Cor. 7, 27. 24 I Cor. 10, 29. ) [*]( 1 esculentorum] axcolenter C flagiantia C 2 suscitatur BaepiuB v animum C1 7 is ex es C m. 2 8 xiinculis femineis v 14 sanctitatis et libidinis v 16 inuidit O. 17 neutrum C 8. l. m. 2 facit v ut ex utrum C m. 2 qui ex quam C m. 2 20 sed] sed quero C sed quero exp. m. 2 22 quod C, qui illud v 23 apostoli om. ν 25 ego C, ergo v 28 blasphemium C coluit acripsi, contulit C, colit Pamelius ) 181
confitetur non ante omnes impleuerit, ne christianitas credatur esse fallacia et moechatio uideatur sanctitatis uelamento uestita. propter quod Dominus in euangelio sic praemonet dicens: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona magnificent patrem uestrum qui in caelis est. hoc sequitur et Paulus apostolus dicens: non ergo blasphemetur bonum uestrum. et iterum: prouidentes quae bona sunt non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. et alio loco: sine ergo manducatis sine bibitis sine aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite et estote sine scandalo Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo.
Sed opponitur forsitan, quid est quod ipse iterum dixerit: si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem? numquam se quaecumque dicta legis excludunt, sed certis locis responsa uniuersa defixa sunt. illic placere hominibus non licet, ubi uoluntas hominum non capit Domini uoluntatem: ubi uero acceptant homines quod ad gloriam proficit Dei, innotescere omnibus ipse paulus apostolus praecepit. unusquisque, inquit, nostrum proximo suo placeat ad bonam aedificationem. quatenus ergo praemium sanctitatis exspectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infidelibus prouocat, sed etiam. fidelibus perniciosum praebet exemplar? ut infirmi snb praetexto dilectionis subtiliter fornicentur et pudicus inpudicissime castitatis praebeat magisterium destruens quod Paulus apostolus comminatur: periit, inquit, frater infirmus in tua scientia, propter quem Christus passus est? sic autem peccantes in fratres et [*]( 3 Matth. 5, 16. 9 I Cor. 10, 32. 25 I Cor. 8, 11. 12. ) [*](6 Rom. 14, 16. 13 GaL 1, 10. ) [*]( 7 Rom. 12, 17. 19 Rom. 15, 2. ) [*]( 2 uideatur esse v 7 quae bona sunt C, bona a 10 aliquid C I, aliud quid Cv in C a. I. m. 2 gloria 01 11 estote C 8.1... 2 et (ante eccL) C 8. I. m. 2 12 omnibus C 8.1. m. 2 13 oppinitur O. forsan v 19 usque proximo suo C sed neque up. et Buo 8. I. m. 2 20 quatenus C1, quale C2ν 22 etiam infidelibus C 23 praeteitu C2ν 26 scientia C, eonscientia v 27 et C 8. 1. M. 2 )
182
percutientes conscientiam ipsorum infirmam in Christum peccatis. et quidem non hoc iuuenibus tantum sed et senibus congruit fratrum inbecillitati consulere, ne senectus perire prouocet iuuentutem, ex qua debent omnia salutaria documenta procedere: sicut Eleazar in libro Machabaeorum profitetur et dicit: praemitti malos in infernum [quam patrias leges deserere]. non enim aetatem nostram dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad uitam alienigenarum et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et corruptibile tempus uitae per me seducantur, et odium ac maculam senectuti meae adquiram. ille maluit uitam suam tormentis obicere quam cuiquam magister perditionis existere: et nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis saluandos fratres nolumus anteponere, nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam ceteris, cum ille noluit uiuere moriturus, sicut inferius prosecutus est dicens: quamobrem fortiter uitam excedens senectute quidem dignus adparebo, adulescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut prompto animo ac fortiter pro grauibus et sanctis legibus honesta morte secedant. cum hoc etiam laicos deceat, ne ant extraneis blasphemandi occasiones aut fraternitati opportunitatem fornicationis opponant, tum maxime clericos uehementer necessitas ista constringit, quibus ant religio blasphemata ant fraternitas perdita poenas duplices inrogabit. nec inuenient in iudicio Domini ullum omnino solacium qui alienigenis et fratribus peccandi fomitem ministrarut. propter quod sic Paulus apostolus Titum instruit dicens: te ipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in
[*]( 5 U Mae. 6, 23-25. 17 II Mac. 6, 27. 28. 27 Tit 2, 7. 8. ) [*]( 1 ipsorum C, eorum ν christo ex christum C m. 2 2 et q.] equidem C 5 eleazarm v 6 quam p. 1. deserere om. C 7 aetate nostra v 11 macula C1 14 fluxibus] luxibus fort. nolumua B . £ « 17 uita v 18 prius quidem om. ν quidem C, avtem 4 codd Bahuii 19 prumpto C* 20 honestae morti succedant r 22 b. occasiones C, occasionem b. v oportunitatem C opponat C1 24 inrogauit C1 ) 183
grauitate, in uerbo sano atque inreprehensibili, ut aduersarius reuereatur, nihil habens de nobis dicere mali. et iterum, omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam saluatoris Domini nostri praeferant in omnibus. sic et ad Timotheum scribit dicens: forma esto fidelibus in sermone, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. quod et Petrus apostolus satiat dicens: conuersatio, inquit, uestra in gentibus bona sit, ut in eo in* quo detrahunt de nobis quasi de malefacientibus de bonis operibus uestris glorificent Dominum. et iterum, quoniam sic est, inquit, uoluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam.