Si de abiciendia parentibus dubitantes indigni sunt Christo, quid sibi promittunt quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio ? ac per hoc illorum meritis euacuantur, quos uident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. nec minus eos sed peius etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena sed etiam cum sua carne luctari, amputatis genitalibus semet ipsos abscidunt. de quibus modo examinationis suspendo sententiam relinquens alia disputatione promendam. sed in confusionem spadonum non dubito meliores adserere, qui nec sibi quidem parcunt, non dicam feminis audent temptamenta porrigere. respondeant spiritales eunuchi quis furor est in dilectione mulierum uel quod in feminae contubernalitate mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, [*]( 12 Luc. 14, 26. ) [*]( 3 quod C 8. l. m. 2 coniugHibus C 4 hesdram C 5 cnnctati sunt C 7 adiunguntur C, adhaerent v si∗∗ C 8 iubeantur v 10 eos ex eo C fadliua v hisdem C 11 ipsas mul. reL v 12 testatus est dicens C, dixit v 13 aut filio aut f. v 21 semet ipsos om. v 22 abecedunt v 23 sed in confusione C, secundum confusionem v 24 parcunt quidem v 25 porrige C\' 26 est om. v quod C\', quod sit C2ν cont. feminae v 27 mysterium] ministerium C indulgent C1 )
209
cum illi sua quoque incunctanter abscidant ? hi confirmatos in se artus abiciunt, et illi aduersariis artubus glutinantur. hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant, et illi sine tormento integri esse sine feminarum dimidietate detractant sed aduersus illos comparatio nulla est facienda de nostris, ne consolentur addicti quibuscumque iudiciis Christianis. peiores sunt et aliqui memorandi, ut maior poena sit a damnato damnari. Iudaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisionis cruciamento truncare et sciant quid mereantur, qui euangelio iubente dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini uoluntatem, non intellegentes quod ipse Dominus dixerit : nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscidentes semet ipsos libenter excruciant, dum modo cum damno status sui simulacrorum dissimulationibus pareant. clerici autem nostri ad lucrum magis corporis proprii damnum uolunt mulierum secum commorantium sustinere, quas etiam de substantia propria oportebat euellere , si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis erubescerent. de quibus et Dominus contemptores arguit dicens: prudentiores sunt filii saeculi huius filiis lucis. ergo nostris clericis talium profana deuotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. clerici uero pro dignitate sacerdotii caelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod uulnus, non est aliquis cruciatus, sed solus eos contra Dominum feminae torret aspectus: sic in feminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae posse quandoque pura mysteria, sicut per consimiles eorum turpiter publicata
[*]( 11 Matth. 5, 20. 21 Luc. 16, 8. ) [*]( 1 abscindant v 2 gluttinantar C 3 non C s. Z. integri* C 4 detrectant v 6 consolenttur 01 7 damnato C, detnmcato v 8 circ. cruciamento C, circumcisione v 14 idolatrae C trae s. I. insultant Cl abscindentes v 19 euellere oportebat v comparati om. C idolatris C 22 ergo nostriB C in ras. m. 2 26 eos om. v torret scripsi, tenet C, tenet coni. Pamelius 27 feminas C a in rcw. 28 quandoque posse v pura C, impura coni. Pamelius ) [*]( A m ) [*]( 14 ) 210
sunt et detecta, quos Paulus apostolus iam tunc praeuiderat dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt
At contra et ipsi dicunt: \'nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus martyrium consecuti sunt, ut innocens inter illos conscientia probaretur. nolo mihi de martyrio quisquam moueat actionem, quia saepius et moechi et sanguinarii et ebriosi et omnium scelerum rei reperta pugnationis occasione conuersi meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. ideo enim martyrium appellatur tam corona quam baptisma, quia baptizat pariter et coronat. age nunc, si licuit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium promereri, sine indulgentia illis quoque ipsum martyrium non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absoluit, nec innocentes in ipsa innocentia potuit adprobare, quibus contemptum legis et conuersationis illicitae foeditatem et quod est grauius super omnia crimen ecclesiae cernitur ignouisse. etenim noxia est innocentia quae sponsae Christi officit famae. et cum Christus agnus innocens immo ipse caelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit pro ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet inlibatam, qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam ecclesiam patiatur? ausim dicere: a Deo patre missus est filius de sinu patris et regno absens esse durauit, ut ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi ecclesiam reddat infamem?
Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus, [*]( 2 I Tim. 5, 24. ) [*]( 1 i. t. prouiderat C, praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur v 7 innocens inter illos C, illorum innocens v 10 pugnationis C, pugnae v 12 quia ex qui C 13 licuerit u 14 promereri C ri in ras. quoque illis martyrium ipsum ν 15 non C 8. I. m. 2 17 illicitae C in ras. m. 2 19 fame C e in ras. 20 uerius C e in ras. 23 audemus e 28 nostris om. v omnibus C, nostris 0 )
211
ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes eorum nolite custodire et in studiis eorum nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes meas custodite.
Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia qui huc atque illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne umquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, in nouissimo cunctis argumentis exhaustis sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur et dicunt: tu qui es, ut de seruo alieno iudices? agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae uerba prolata, sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. illis enim contulit defensionem qui nullam partem legis inpugnant, et ipsis tribuit patrocinium qui ex uoto suo aliquid faciunt nec quicquam [*]( 6 Bom. 3, 8. 16 Ez. 20, 18. 19. 26 Rom. 14, 4. ) [*]( 2 et frena] frena C 5 subuenit C* sic ex si C 8 et bas C, has v 9 super v 10 ut C u in ras. 18 in om. ν 24 in om. v nouissimo* C, nouissimis v 25 exhausti Baluzius 26 quis es ut C, qui es qui v, ef. 212, 6 ) [*]( 14 * )
212
ecclesiastici iuris inpediunt. ius tractat t uiuendi et non edendi arbitrium uniuscuiusque confirmans. de similibus iussit neminem iudicari, quae uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. illos autem ecclesiasticis tribunalibus subdidit quos transgressores ordinariae transgressionis nulla inpunitas excusauit, ut qui passim (tu qui es, ut de seruo alieno iudices\' aduersum nos ueluti libellum contradictorium proferant, rationale simul et certum recognoscant quod accepimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium. praecipimus, inquit, uobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis uos a fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam accepistis a nobis.