De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Samt equidem necessitates aliae, quae noe pnnatim quoque feminas uidere conpellant, sed etiam ipsae diuini praecepti uel operis imperant efficaciam, ut uisitemus, ut solacia praebeamus, ut hortamenta uitalia salubriter intimemus : nec tamen et in his officiis minor cura gerenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. seueritas non desit quae sub clerico feminam possit adstringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore et ita sentiat uisitationis affectum , ut clericum ueneretur. ac ne tardius sit euagari per singula, totum quicquid agimus honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant, sicut Paulus apostolus uniuersa complexus est dicens: omnia uestra honeste fiant. et iterum, sicut praecepimus, inquit, nobis, honeste ambuletis. non bene succedit quicquid agitur passim, et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon adserit dicens: qui enim custodierint iuste insta iustificabuntur. sinceriter ergo sinceritas ipsa seruanda est et omne quod uoti est etiam in actu signandum, ne aliud uota commendent et aliud actus insinuent. undique probanda et institutio uoluntatis et undique consummandus est cursus uniuscuiusque certaminis, ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: sed e t qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi legitime certauerit. et iterum, nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit ab omnibus continens est: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. plenitudo est ergo sanctitatis [*]( 11 I Cor. 14, 40. 21 I Tim. 9, Õ. ) [*](12 I Thess. 4, 12. 23 I Cor. 9, 24. 25. ) [*](15 Sap. 6, 11. ) [*]( 1 quoqae priuatim v 2 ompellat C1 operis uel praecepti v imperat C 5 gerenda C, agenda v 6 seueritatis C1 8 ne tx nec C 9 euagare C* 11 honeeta C 12 ut honeete C2ν 15 custodierit C1 17 actus Cl 22 nici C, nisi qui v 26 autem C, enim ν continens est C, se abstinet ν 27 ille C1 28 nos C, uos v )
Quod si aliquis dicit captinum teneo adnersarium meum cui semper insultem\', uideat ne forte aduersus eum captiuus incipiat praeualere. numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus nec intra unam caueam habitans cum lupo tutus est agnus. ipse se uoluit penetrari qui hostem proprium in suas portas induxit, et intestinum gladium sibi ipse supposuit qui locum habitationis suae aduersarii ingressibus reserauit, et qui fretus est conuersari cum scandalo sine causa dicit \'pacatus uolo esse cum diabolo contra apostolum dicentem: nolite locum dare diabolo. omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cauernam totum parietem latro suffodiat. nam si deforis expugnans uix muris expellitur, quantum ualebit si intra muros acceperit habitaculum ? et si illi qui contra eum claudunt aliquotiens ab eodem capiuntur, quanto magis ille qui ultroneus illi patefecit ingressum, cum dicat Salomon: si iustus uix saluus fit, peccator et impius ubi parebit ? omnes ergo rimae, non dicam portae claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur, et uniuersa conponenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota ciuitas ruat, sicut Salomon repetit dicens: qui spernit modica, paulatim cadet.
Stupeo antem peruersitatis huius arbitrio, ut a olericis ad commnnitatem femina magis quam masculus eligatur. numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus continens uel puer masculo continenti? aut ipsa erit decens utilitas quam indecens communitas facit? et ubi erit quod Salomon ait: omne [*]( 11 Eph. 4, 27. 26 Sir. 13, 15. ) [*](17 Prou. 11, 81. ) [*](21 Sir. 19, 1. ) [*]( 1 et C 8. l. 2 profiteatur 01 5 intra] infra C 6 penetrari C, snperari e 8 aduersarii] aduereis C 9 causa non C 10 esse uolo v 14 intra] infra C 15 eum ex reum C clauduntur fort. 16 patefecerit 11 ingresum] decipitur add. v 17 peccator et impius C, iniustus v 18 non C, ne v; cf. p. 186,13 19 uniuersa ergo v 20 minutum Cx 22 stupeo C, studio v, fit itndio Oxon. huius peruersitatis v arbitrio C, arbitrium «d arbitror v 26 ntilitas q. indecenB add. C m. 2 in marg. 26 omnis C. ) [*]( DI A ) [*]( 13 )
iSed aiunt: si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum, siue Helias qui mansit apud uiduam, siue apostoli qui mulieres secum comites circumducebant, ut Iohannes qui matrem Domini adsumpsit eodem Domino delegante, aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana uel cui recumbenti femina lacrimis pedes lauit et capillis extersit\'. callidi argumentatores et iuris periti fallaces qui dum cupiunt praeuaricari, controuersias actionesque causarum etiam ipsa iura transuertunt, et cum nolunt conpetentibus coerceri iussionibus legum, ad inludendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiciunt. qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: peccator, inquit, homo euitat correptionem et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. tales igitur non prius per orationem sed per correptionem prius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam amiserint quod ad defensionis solacium reppererunt: sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon edocet dicens: noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi: sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse.