Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Ignarasque die uenturique inscius aevi
- Et iustae potius adipisci praemia uitae,
- Hunc unum meminisse Deum solumque precandum,
- Qui totum in libra posuit sub limine mundum,
- Aeternumque manens semperque futurus in aeuum,
- Saecula cuncta tenens, et ante saecula solus,
- Ingenitus sine fine Deus thronumque diuinum
- Solus habens caelum semper supereminet altum
- Omnipotens solus, cui parent omnia rerum,
- [Pater filius spiritus qui sunt semper in unum]
- Qui sibi conplacitum hominem formauit in aenum,
- Pastorem pecudum, dominum dedit esse ferarum
- Iusque dedit uolucrum pontumque solum dominandum,
- Qui sermone tenus potuit extendere caelum
- Et solidam uerbo iussit suspendere terram
- Ac dicto citius separauit aequoris undam,
- Hanc manibus caram dilexit fingere formam
- Decoramque suam uoluit inesse figuram,
- Spiritu uiuificam adflauit uultibus auram.
- Immemor ille Dei, temere conmittere tanta,