Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Nulla suos similes porrexit India lucos,
- Non ita densa leuat uiridis cacumina pinus,
- Nec sic alta comas crispat uibrata cupressus,
- Nec uernus melius floret cum tempore ramus.
- 225 Hic aliter celsae florent in uertice nigrae
- Aeternumque uirent solae sine grandine siluae.
- Nulla cadunt folia, nullus flos tempore defit:
- Robore conpacta uirent t cacumina, purpurat arbor.
- Sed puto flos ille rosa est, rubor aequus in illo,
- Sic speciem talem foliis adspirat odorum. [*]( 206 melioris W* quia W, plus DTfJ 209 florigeriB Aldh. similis D hortis] oris T 211 sic] si W aut scripsi, ut DTWv roeea T alba Aldh., arba T1, arua DТ2Wv 212 purporea W, purpurea DT tyrios T, tareos W 213 coloratus T1 214 illino TWs, illine W1, illic Dv 215 zmaragdusque T 216 cinnoma c 217 laeto Dv confraglat T, conflagrat DWx 219 tenent c florentia Dv post uersum 219 praecipit T 259 atque — 274 tremescunt, suo iterum loco hos uersus exhibens 220 uirentesque v grabant T ramo TW 221 lucos] colus DTW 223 verI. 223 et 224 inuerso ordine exh. v uiprata Wl cypressus T 224 uemo fort. 225 hiic W aliter celsae DTW, abietes closaco 226 solae sine] solens in T glandine fort. 227 nullusque v defit TW, desit Dv 228 rubore Dv cacumine DW purporat W, purpura Dv; fort. robore conpacto uiret et purpurat 229 illae T robor TW ecus T 230 odorum W, odorem DTv )
- Stat cum flore nonis arbor pulcherrima pomis
- Vitalemque frugem felicia robora densant.
- Mella uiridatis confragrant pinguia ramis,
- Lac etiam plenis manat potabile riuis.
- Vitam spirat ibi quidquid pia terra uirescit,
- Beat usque simul quidquid de germine floret,
- Adque solum pulchrae redolet medicabile cretae.
- Fons illic placido perfundit agmine campos,
- Quattnor inde rigant partitam flumina terram
- Ver puto semper agit uestitus floribus aether.
318