Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Reiecisse bonos turbata mente sapores,
  2. Aut auide sumptum non dilexisse diuque
  3. Et male potatum tandem euomuisse saporem.
  4. Saepe quidem multi renouatis mentibus aegros
  5. Restituere animos et quae se posse negabant
  6. Pertulerant fructumque sui cepere laboris.
  7. Multi etiam sanctos ausi contingere fontes
  8. Discessere iterum subito retroque relapsi
  9. Sordibus et caeno mixti uoluuntur eodem.
  10. Multi uerum bono portantes pectore totis.
  11. Accipiunt animis penitusque in uiscera condunt.
  12. Ergo quique sacros possunt accedere fontes
  13. Septima lux illos optatas sistit ad undas,
  14. Tingunt in liquidis ieiunos fontibus artus:
  15. Sic demum inluuiem mentis uitaeque prioris
  16. Deponunt labem purasque a morte reducunt
  17. Inlustres animas caelique ad lumen ituras.
  18. [*]( 42 tum si qui Aldus 43 multos oranti EM fractua E, frondes M et Fabricius 44 uero EM optantes] exoptant Aldus , assomere E*. 46 auarae ex auras E m. 2 47 incipiunt... uers. 33 saporem Otn. EM 48 ineolito Pamelius sopoiem Aldus 49 mollo Pamelius 53 renouatis Aldus, renouati EM, renocatis Oxon. 54 qua EM 00 pertulerant Morelius 56 fontes] mentes EM 59 uerum scripsi, uero EM, uera Morelius 60 paenitisque EM 61 quique] quicum EM, qui Aldus 62 aeptima lux illos Aldus, et quos, septima lux Morelius, septima lux EM, septima lui reparans Pavielius ex eod. Anglico 63 in illiquidis M sed in s. I. m. 2 65 purasquae ElM recudunt Pame- lius66 limen Aldus )[*]( 20* )
    308
  19. Hinc iter ad ramos et dulcia poma salutis,
  20. Inde iter ad caelum per ramos arboris altae.
  21. Hoc lignum uitae cunctis credentibus. amen.