Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Suspiciunt alta pendentes arbore fructus: [*]( 13 terris Aldus 15 con firmiter scripgi, confirmator EM, firmatus et AUus, conformiter v; cf. p. 315, u. 167 17 addidit EM alto Aldits 18 ingentis EM 19 totum] potum EM 22 eipletis Aldus 23 haustu EM 24 aurae Aldus 25 manebant M 27 sereno EM, serenus Aldus 28 perspicuus EM \' illimua Aldus laetos Fundebant circum Pamelius 34 multigeneris EM 25 cernebant Fabricius, certabant EM et Aldus 39 deterrent M, dete*rerent E lauare M 40 gramina Ml 41 suscipiunt EM )
- Tunc si quae ex illis delapsa putamina ramis :
- Et dulces multo rorantes nectare fructus,
- Vescuntur, ueros optantes sumere fructus:
- Ergo ubi caelestem ceperunt ora saporem,
- Permutant animos et mentes perdere auaras
- Incipiunt dulcique hominem cognoscere sensu.
- Insolitum multis stomachum mouisse saporem
- Vidimus et fellis commotum melle uenenum,
- Reiecisse bonos turbata mente sapores,
- Aut auide sumptum non dilexisse diuque
- Et male potatum tandem euomuisse saporem.
- Saepe quidem multi renouatis mentibus aegros
- Restituere animos et quae se posse negabant
- Pertulerant fructumque sui cepere laboris.
- Multi etiam sanctos ausi contingere fontes
- Discessere iterum subito retroque relapsi
- Sordibus et caeno mixti uoluuntur eodem.
- Multi uerum bono portantes pectore totis.
- Accipiunt animis penitusque in uiscera condunt.
307