Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Tu quoque, quisque tibi Deus est, dic uota precesque
- Indigetans patrium supplex inflectito numen.
- Exin quis culpae proprior, quis causa procellae
- Discere sorte placet, nec sors mentitur Ionan.
- Tunc rogitant: quis et unde hominum, quis denique rerum,
- Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur
- Praetimidumque Dei, qui caelum sustulit alte,
- Qui terram posuit, qui totum corpore fudit:
- . Ipsius et sese profugum causasque reuelat.
- Deriguere metu quid nos igitur tibi culpae?
- Quid fore nunc ? quonam placabimus aequora pacto?
- Namque magis multoque magis freta saeua tumebant.
- Tum Domini uates ingestu spiritus infit:
- En ego tempestas, ego tota insania mundi,
- In me, inquit, uobis aether ruit et mare surgit,
- In me terra procul, mors proxima, nulla Dei spes.
- Quin dato praecipitem causam, nauemque leuantes
- Vnum onus hoc magnum pelago iactate uolenti.
- Ast illi frustra nituntur uertere cursum
- In reditum, nec clauus enim torqueri sinebat,