Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Quo subter totus trepidans compescitur orbis.
- An ratio est quod agit sancto de corde prophetes?
- Litoris in labio portu celeberrima fido
- Vrbs oras Cilicum contra libratur Ioppe.
- Inde igitur Tarsos properus rate poscit Ionas,
- Eiusdem per stagna dei: nec denique mirum,
- Si Dominum in terris fugiens inuenit in undis.
- Paruula nam subito maculauerat aera nubes,
- Vellere sulphureo de semine concita uenti,
- Paulatimque globum pariens cum sole cohaesit,
- , Deceptumque diem caliginis agmine clusit.
- Fit speculum caeli pelagus, niger ambitus undas
- Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit:
- Nec quicquam medium est, fluctus dum nubila tangit, [*]( 14 iamque Ad, namque v nininetum d, ninboram A 16 conetiaB A 16 Bnbicotis A debitam Ad et cod. PitA. coedere A poenam Ad et cod. Pith, em. Iuretus 17 subplicibus A abire (?) A, ultire d, obire Oehler 18 canere A caesara A, secura fort. ne aanam caneret censuram coni. Miiller 20 dexra A 21 qui 4 totus subter Ad trepidans △ ire p m dans A (sed m post p incertum) 22 an Ad, at Iur. ratio est A, ratioe d, rati est cod. Pith., ratus est Iur. corde] corpore cod. Pith. propbetas coni. Muller 23 littoris v fide A 24 ora est Cilicum, contra 1. Ioppen ItW. 25 tharaos A poscit Ad, scandit lur., consceudit cod. Pith. ; pergit uel inde in ire mutandum esse censet Miiller 26 eiusdemq. d per stagna dei A, psignadi d, fert acta deus lur. 28 aere A 29 sulpureo A constia A△ (sed m d uix legi potest), conotia cod. Pifh. 80 globum pariens Ad, globus pariter Iur. cum snleo haesit A 34 medium ∻ ex mediuse A neqaidqaam medios flactas Iw. Dubila tangit d, nibila tant At nubila tangant v )
- Atria uentorum, quos omnes turbine miscet.
- Diuersus furor in profugum frendebat Ionan.
- Vna ratis certamen erat caeloque fretoque,
- Tunditur hinc illinc, tremit omnis silua sub ictu
- Fluctifrago, subter concussae spina carinae
- Palpitat, antemnae stridens labor horret ab alto,
299