Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Et Sodoma in foribus strepitat cum lege pudenda.
- Loth contra supplex: ne uos male pasta libido
- Incendat iuuenes istam foedare iuuentam:
- Luxu quo genitura uacat ? quo semina frustra?
- Quo nullae nuptant animae, non lustra colentes,
- Non stabulis reduces, non undis subter hiantes,
- Nec quae pennarum modulis prope nubila pendent,
- Nec quae per terras protracto corpore manant.
- Omne genus nixu genuit, est femina coniunx
- Omnibus, et numquam cuiquam nisi femina mater.
- Nunc si fax iuuenalis auet uastare pudorem,
- Sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas,
- Virginitas in fiore tumens, iam debita messi,
- Digna cupido uiris, tulerit qua uestra uoluntas:
- Dedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.
- Vulgus ad haec demens: quisnam tu, quantus, et unde
- Qui nostris dominere animis legesque recondas? [*]( 37 longe] uulgo A stabula separantes A, st. parentes R 38 et nisus coni. MtUler pignora mensa HRv 39 officiisque probis HRv studio A sed io s. I. m. 2 dispu»ngit H, despondet uel dependit coni. Miiller; sed cf. Gronou. Obs. p. 673 amicos HRν 41 sodama H cum lege pudenda H, cum lege p be rndendam B, cum le pudenda A, conquesta rudendum Morelivs, conquesta pudendum Gron. 42 male pacta A, nunc pasta H, nunc pacta Rv, nunc praua Gron. 43 intendat A ipsam A 44 luxu quo H, quo luxu Rv, luxoq. corr. in luxo quo A (huu i. e. luxui) uacat scripsi, uocat ARv, uocant H; cf. GrOtwu. p. 674 semine A 45 nuptant] rutilant A r ex n corr. 46 om. A 47 pinnarum Al 48 terras p. c. manant A, terram p. c. reptant HRv 49 nixu genuit est scripsi, luxu genus est sed AHRv, lusu genitnmst sed coni. MuUer 51 fax A, fas HRv iuuenilis A2v anet A7, habet A2HRν podorem HR 53 tumet HRv dedita HRv , 54 quam u. uoluptas HRν 55 cedo R 57 qui nobis domineris ait legesque HRv recondes Hl )[*]( 19* )
- Transuena non rector Sodomorum iugera libras.
- Nunc igitur tute ipse lues, quod nostra cupido est
- Pro natis proque hospitibus: satis unus in omnes.
292