Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Quaque etiam patrio numquam suspirat ab austro
  2. Quaque caret proferre aliquam de gurgite gentem
  3. [*]( 124 Buggesto (scil. corpore) coni. Gronouius 125 alios A, eelio H ■ in om. HBfJ 126 mtmificos solito HRν depungere B 127 iamque u. n. s. g. i. nusquam A, nusquam sunt sodomi, niuquam illorum (illa HB) impia lucant (nunc sunt coni. MtiUer) Moenia, cum dominis domus omnis inops ita (inopposita H, inhospita coni. Fr. Ivnius) nusquam HRν 128 regio] rogia A atro] catro H horrere B, rore coni. Mutler 129 hincque sitn] hinc desitn A, inde sito Iuretut 130 kunc uersum post 131 exh. c 131 species A et Oxon., feritas HRv quam spiciens lot A 132 om. HR/v (desernisse pii fertur commercia fratris Oxon. coniectura suppleuerat) 134 optima esse A, optima sese HfJ, esse opimas Rv 135 pessica et omnia mella R 136 carpere anes Â, carpantur HR, carpuntur e indioe (i. e. digito) tacti coni. Miiller, sed. cf. Gron. p. 676 137 ciaere A nacui fallacia pomi Â, nacoi fanillaque pomi HR, fit nana famllaque pomum e 138 terraeque H 139 ipsa maris pax A, illa qaieti HRx 140 qua A, quod HRν nullus Rv animat HB, amittat A, agitat coni. MiiUer; idque animat nnllus Fabricius 141 quaque A, quequa B, quodque Hv etiam] enam A nus. quam 11 142 quaque caret A, queue caret B, quodque nequit Ho, quaqae canet uel negai coni. MiiUer gentem] piscem A )
    296
  4. Squamicutem uel leuicutem uel cortice saeptam,
  5. Vel crispam concham aut duplici conpagine elusam.
  6. Solum illic propria metitur de fruge bitumen,
  7. Exusti fuligo maris, quod uiuidus ardor
  8. Subter stagna coquens de sulphuris et salis aestu
  9. Temperat inque picem terris dat habere marinam :
  10. Inuehitur proprio sub tempore pingue crematae
  11. Virus aquae, spumaeque cutis super aequora nigrae
  12. Texitur. appellant quis est ea captio mercis,
  13. Adclinantque lenes laterum libramine lembos,
  14. Vt semel inpositam doceant conscendere uenam:
  15. Nam sese iam sponte leuans donabit inerti
  16. Nauigio pessumque dabit prae munere largo,
  17. Ni plaga contigerit qua menses femina uestit.
  18. En aliud monstrum pelagi de clade notatur:
  19. Cuncta illic inuita natant: natura recessit
  20. Mergendis stata corporibus. si denique testam
  21. Luciferam nare instituas qua spiritus ignis,