Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Quod factum Dominus caelo speculatus ab alto
  2. Disquirit quonam terrarum degat Abelus?
  3. Ille negat positum custodem se fore fratris.
  4. Cui Deus effatur: nonne uox sanguinis eius
  5. Ad me missa sonat celsamque ascendit ad axem?