Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Confestimque placet Domino pia uota tuenti.
  2. Quod propter gelida Cain incanduit ira.
  3. Quem Deus adloquio dignatus talibus infit:
  4. Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,
  5. Degere non possis contracto a crimine purus ?
  6. Desine mordaci fratrem disperdere sensu,
  7. Qui tibi ceu Domino subiectus colla praebebit.,
  8. Nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
  9. Atque ubi deprensum deserto in gramine uidit,
  10. Elidit geminis fraudans pia guttura palmis.
  11. Quod factum Dominus caelo speculatus ab alto
  12. Disquirit quonam terrarum degat Abelus?
  13. Ille negat positum custodem se fore fratris.
  14. Cui Deus effatur: nonne uox sanguinis eius
  15. Ad me missa sonat celsamque ascendit ad axem?
  16. Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto:
  17. Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
  18. Inuiso male dicta tibi commissa negabit
  19. Semina et absumtis fructum non proferet herbis,
  20. Torpidus ut multo collidens membra tremore