Sententiae Episcoporum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Pomponius a Dionysiana dixit:

Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissam i eccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint.

Venantius a Thinisa dixit:

Si maritus peregre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia seruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit. utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.

Ahymmus ab Ausuaga dixit:

Nos unum baptismum accepimus, et ipsum exercemus. qui autem dicit quia haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.

Saturninus a victoriana dixit:

Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi inlicita facientes, nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos aut apostolus antichristos appellauerit. [*]( 2 remissa S, remissionem Av 4 aliquis S potest S, possit 2\'1 5 uenantibus L thimiisa L, thinusa T, tinisa Av 7 et commendatam T 8 consernaret LTAv adulteretur L 11 inuiolatam] inunatam L custodibismus L1, custodiemus v 12 moecis STl prodemus v 15 ahymmus SL et codd. Aug., ahymnus Tv ausuago S, ausuagga L, adansoagga T dixit om. S 16 baptisma Av tenemus et exercemus v 17 quia et Av duo baptismata v 19 uictorina S 20 licita coni. Marshal 21 christi Tl 22 antichristus S )

454

Alias Saturninus a Tucca dixit:

Gentiles quamuis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat: et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut seruant aut uindicant qui hostes Dei non baptizant et sic illis communicant?

marcellus a Zama dixit:

Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.

Irenaeus ab Vlulis dixit:

Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.

Donatus a Cibaliana dixit:

Ego unam ecclesiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.