Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS SVCCESSO FRATRI S.

Vt non uobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit quod uniuersi clerici sub ictu agonis constituti recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui deuotione ad diuinam et caelestem gloriam. sciatis autem eos uenisse quos ad urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam ueritatem ad nos perferrent. multa enim uaria et incerta opinionibus uentilantur. quae autem sunt in uero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animaduertantur, senatores uero et egregii uiri et equites Romani dignitate amissa etiam bonis spolientur et si ademptis facultatibus [*]( 1 uestram et om. v et nostram om. (i1 2 morantur B 3 opto B frater carissime] st B in deo μν, om. B, in dep semper 17 felix scripsi om. BHT(tuv, add. Oxon. 4 iader ... saluto om. Bfiv pollianus (t euthycianum fl., uthyciano T 5 salutem T. — Cypriano Felix Iader Polianus explicit T, Epistola Felicis explicit B, om. HQfiv. — ) [*]( Epist. LXXX. — Incipit (om. H) epistula beati (sci G) Cypriani ad Successum GH, Incipit (Cypriani add. m. 2) epistola ad Successum T, Incipit (om. tt) ad Successum Wft. — 8 scribere T 9 cIeri T ictu] iciu T 10 istinc] hinc G animi sui deuotione ad diuinam] animatione diuina HTW 11 celeste W, caelesti H gloria H, corona W, coronam T eos] meos T . 12 quomodoquoque W, quod G nobis] his T 13 fuissent (i explorata G ueritate G, sibi ueritatem (tv referrent fl., referret W, referent G 14 uentulantur T 15 sint (t ad] ob ,G 16 ut] et W et diaconi G, om. T in ras. continentia TW, continentiam G animaduerterentur T, enim aduersantur W 17 uero et om. (t uiri et] uiri Oxon. 18 spoliantur TW, expolientur G christi (tl )

840
christiani [esse] perseuerauerint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem quicumque uel prius confessi fuerant uel nunc confessi fuerint confiscentur et uincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. subiecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides prouinciarum de nobis fecit: quas litteras cotidie speramus uenire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam et expectantes de ope et indulgentia Domini uitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animaduersum sciatis VIII. id. Aug. die et cum eo diacones quattuor. sed et huic persecutioni cotidie insistunt praefecti in urbe, ut si qui sibi oblati fuerint animaduertantur et bona eorum fisco uindicentur.