Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO CARISSIMO ET DILECTISSIMO FELIX IADER POLIANVS VNA CVM PRESBVTERIS ET OMNIBVS NOBISCVM COMMORANTIBVS APVD METALLVM SIGVENSEM AETERNAM IN DEO

Resalutamus te, frater carissime, per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adiuuantibus orationibus tuis: a quibus accepimus oblationis nomine quantitatem una cum litteris tuis quas misisti, in quibus dignatus es de uerbis caelestibus nos tamquam filios confortare. et Deo patri omnipotenti per Christum eius gratias egimus et agimus quod sic confortati et conroborati 15 sumus per tuam adlocutionem, petentes de animi tui candore ut nos adsiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut [*]( 1 cyrinum V, cyprianum B feci V, fecit B opto ... uale om. B 2 fratres T desideratissime T 3 nale om. Q, nalete p. — Caecili Cypriani ad Lucium explicit B, Ad Lucium et qui cum eo sunt explicit TQ, om. Hhfi. — ) [*](Epist. LXXVIIII. — Incipit epistula (Ad sanctum Cyprianum 0) Felicis Iaderis (Iader T, om. B) Poliam (Polianis T, om. B) BTfl, Cypriano Felix Iader hanc mittunt epistolam H, Rescripta Iaderis Foelicis et caeterorum * fol. 192b, Incipit Foelix Iader Pollianus fJ- (ol. 158. — 5 cyprianus B1 \' et dilectissimo om. B ader B .6 pollianus p conpresbyteris p et omnibus om. v uobiscum Hp 7 siguense ft\'v, singuense βμ2, singuensem B, singuentem v in dno v, in dum T; aeternam in domino v 9 resalutauimus p frater om. Bv herenianum v, hennianum Tp. hypodiaconum om. v 10 et lucianum BT{J, lucianum v et om. v 12 oblationes B1H1 nomine om. B quantitatem] non minimam quantitatem βυ tuis om. Bv 13 misisti] scripsisti v caelestibus uerbis H 14 filios tuos B confortari plv 15 eius v 8. l. m. 2 egimus et om. B 16 per tuam] perpetuam T 17 tuis nos adsiduis orationibus H mentem BTp )

839
confessionem uestram et nostram quam Dominus in nobis conferre dignatus est suppleat. saluta omnes qui tecum commorantur. optamus te, frater carissime, in Domino bene ualere. [Felix scripsi.] Iader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.

CVPRIANVS SVCCESSO FRATRI S.

Vt non uobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit quod uniuersi clerici sub ictu agonis constituti recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui deuotione ad diuinam et caelestem gloriam. sciatis autem eos uenisse quos ad urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam ueritatem ad nos perferrent. multa enim uaria et incerta opinionibus uentilantur. quae autem sunt in uero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animaduertantur, senatores uero et egregii uiri et equites Romani dignitate amissa etiam bonis spolientur et si ademptis facultatibus [*]( 1 uestram et om. v et nostram om. (i1 2 morantur B 3 opto B frater carissime] st B in deo μν, om. B, in dep semper 17 felix scripsi om. BHT(tuv, add. Oxon. 4 iader ... saluto om. Bfiv pollianus (t euthycianum fl., uthyciano T 5 salutem T. — Cypriano Felix Iader Polianus explicit T, Epistola Felicis explicit B, om. HQfiv. — ) [*]( Epist. LXXX. — Incipit (om. H) epistula beati (sci G) Cypriani ad Successum GH, Incipit (Cypriani add. m. 2) epistola ad Successum T, Incipit (om. tt) ad Successum Wft. — 8 scribere T 9 cIeri T ictu] iciu T 10 istinc] hinc G animi sui deuotione ad diuinam] animatione diuina HTW 11 celeste W, caelesti H gloria H, corona W, coronam T eos] meos T . 12 quomodoquoque W, quod G nobis] his T 13 fuissent (i explorata G ueritate G, sibi ueritatem (tv referrent fl., referret W, referent G 14 uentulantur T 15 sint (t ad] ob ,G 16 ut] et W et diaconi G, om. T in ras. continentia TW, continentiam G animaduerterentur T, enim aduersantur W 17 uero et om. (t uiri et] uiri Oxon. 18 spoliantur TW, expolientur G christi (tl )

840
christiani [esse] perseuerauerint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem quicumque uel prius confessi fuerant uel nunc confessi fuerint confiscentur et uincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. subiecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides prouinciarum de nobis fecit: quas litteras cotidie speramus uenire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam et expectantes de ope et indulgentia Domini uitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animaduersum sciatis VIII. id. Aug. die et cum eo diacones quattuor. sed et huic persecutioni cotidie insistunt praefecti in urbe, ut si qui sibi oblati fuerint animaduertantur et bona eorum fisco uindicentur.

Haec peto per uos et ceteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam inmortalitatem et plena fide ac tota uirtute Domino dicati gaudeant magis quam timeant in hac confessione, in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi sed coronari. opto te, frater carissime, semper in Domino bene ualere. [*]( 1 esse om. Gu perseuerant H mutentur T, mulcentur (i, plectentur H matronae uero HT, et romae u 2 adeptis W religentur TW, relegerentur G caesariani autem] causarum atq. u. sed cesarum s. 1. m. 2 3 fuerunt W 4 cessarianas T descriptam T, et inscripti G, et scripti p. 5 deiecit W imperator] imploratione W orationis H, in orationis G, om. W 1 sua W exemplo G, et exemplum T 6 litteras G praesidem H prouinciae G quas om. H 7 stantes] state ergo G 8 et om. T spectantes u et] et de T 9 aeternam T xyxtum Hu1, siitum Gμ2, christum T, crescunt W cymiterium G, cometerio T\', coemiterio Wv 10 VIII. idum agg. T, V iduum aug. H, octauo iduum augustarum (iv die om. W eo diacones] eodem GHT, eode ju, eodem diacones W 11 quartum G, quarum (i in urbem HT, om. W 12 sibi] ibi G fuissent W 14 et] ut W ceteris om. Gu, innotiscant W ut ubique] ubi a 17 cogitant G, concitent T et] ei W 18 dicata Hp., dicat T t in raa. 19 opto ... ualere omGHW; amen add. G 20 in domino om. p. — Ad (Caecili Cypriani epistola ad T) Successum explicit TW, om. GHμ.. — )

841