Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO FRATRI NEMESIANVS DATIVVS FELIX ET VICTOR , IN DOMINO AETERNAM S.

Semper magnis sensibus pro temporis condicione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime. quibus adsidue lectis et praui corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fidem facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. es enim omnibus hominibus in tractatu maior, in sermone facundior, in consilio sapientior, in sapientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior et in actu bono innocentior. scis et ipse, carissime, nostrum optabile uotum esse quod te uideamus doctorem et amatorem nostrum ad coronam magnae confessionis peruenisse.

Nam quasi bonus et uerus doctor quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus prior apud acta proconsulis pronuntiasti et tuba canens Dei milites caelestibus armis instructos ad congressionis proelium excitasti et in acie prima [*]( Epist. LXXVII. — Incipiunt rescripta confessorum B, Rescripta Nemesiani v (fol. 1f)2), Incipit secunda epistula T, Cypriano (ri Nemesianus Datiuus Felix Victor H, Ad Cyprianum Nemesianus Datiuus Felix et Victor incipit p (fol. 1584), Ad scm Cypriani epistola Nemesiani Datioi Felicis et Pictoris {1, om. hr. — 2 nemesiano fi, nemesianus salutem r 8 deo Br, 4 semper] cum semper Thti magni (i1, sanis v temporum v 5 locutus es tuis 0 6 corrigunt Th bonae] bona et h non] nos r 7 sinis Bv, desint Th tractibus Th ocoultanda Thft sic om. p. 8 facis nos in fidem,.., fide B, facis] pacis Th et om. fi et de ... accedere om. Br accede Th, aecclesiae n 9 quacuq. B libris tuis multis Br, m. tuis libris 0 intulistis Th 10 adsignasti v es] et Bhft 11 facundior ex nefandior T concilio v 12 sapientia] patientia BHrfiw 13 et in] in v 15 et amatorem om. Br magnae ad T, . magnae ac h 17 quasi et T bonus om. Br 18 proconsiliis T 19 instructus B 20 et om. v prima] pugna add. Thp-w, pugnans add. Hpv, )

835
spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde uerbis tuis conposuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur et cadauera ipsius publici hostis et nerui concisi calcarentur. crede nobis, carissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos inpetus timuit nec ire in exilium recusauit nec relinquere ciuitatem dubitauit nec in deserto loco morari horruit et quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrium prior duxit. quot enim ad martyria facienda exemplo suo prouocauit: et non tantum martyrum de saeculo iam excedentium sociata esse coepit, sed et cum futuris caelestem amicitiam copulauit.

Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane carissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus uulnerata membra curasti, conpedibus pedes ligatos resoluisti, semitonsis capitibus capillaturam adaequasti,. tenebras carceris inluminasti, montes metalli in plana deduxisti, naribus etiam fragrantes flores inposuisti et tetrum odorem fumi discussisti. fecit autem et prosecutum est ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri, quod per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos distribuendum misisti, quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. [*]( 2 inc h uerbis ... insidiae repetit T inimici 3 cadaueris Brv publicae Th hostis et] hostis BTrpvv, hortis h neruis μ2v concisis μ2v, om. 0 4 nobis carissime om. Thfi -est om. β 5 prima v 6 recussauit T 7 commorari vv, mori r 8 ipse r 9 dixit TxBh, discit r quot scripsi, quod Thfi, alios BHrwv facienda] pacienda r 10 et om. (i sociata scripsi, socia H$vv, solatia T, solatium (i, solacios h, socius Br; cf. p. 549,16 12 damnati om. Br dum Thμ 13 carissime] dilectissime Brw 15 semitonsi BT capitis v capillatura Br adaequasti illum H 16 planum BHrpvv 17 fiagrantes h, fraglantes Hfi1, fiagrantibus Br floribus Br 18 discussisti] exclusisti BHr§vv persecutum rv est om. Brw, et (i 19 nostri] nos T per om. β . herrenianum T, hennianum ha, felicem heremianum B, felicem hiereinianum r ypodiaconos B 20 lucianum Brv et amantium om. v, et augustalem et amantium Br acholitos T os ex is, presbyterum Br 21 necessitati Br I corporis H{J defuerunt Thfi . Expediti sumus r ) [*]( 53* )

836
simus ergo orationibus nostris alterutro adiutores et rogemus sicut mandasti, ut Deum et Christum et angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. optamus te, Domine frater, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant et uidere desiderant.