Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

FIRMILIANVS CVPRIANO FRATRI IN DOMINO S.

Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum a uobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime, et gratias propter haec Deo maximas egimus quod contigerit, ut qui corpore ab inuicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. erit enim in nouissimis, ait, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super uerticesmontium. in qua conuenientes cum iocunditate adunantur, secundum quod et in psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies uitae. unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam uoluntatis caritatem in unum conuenire. ecce, inquit, quam bonum et uoluptabile est ut habitent fratres in unum.

Adunatio enim et pax et concordia non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus ueritatem sed et angelis ipsis caelestibus uoluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo diuinus esse gaudium in uno peccatore paenitentiam agente et ad unitatis uinculum reuertente. quod utique non diceretur de angelis conuersationem in caelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati qui nostra adunatione laetantur, sicut e contrario utique contristantur, quando uident diuersas quorundam mentes et scissas uoluntates, quasi non tantum unum et eundem Deum [*]( 9 Es. 2, 2. 15 Pe. 122, 1. ) [*]( Epist. LXXV. — Incipit epistula Firmiliani ad Cyprianum o, Firmilianns ad Cyprianum I, Incipit Caecili Cypriani ad Quintum feliciter Q, intcr. om. E - 2 in domino om. 0 4 dilectissime] kme o in ras. m. 2 5 haec] hoc v domino v, d*o M, do* Q 7 ipsa] ona cod. Goulartii 9 in om. E ait] propheta add. v 11 qua] quam EIov 12 et om. o 14 caritatem] alacritatem coni. Bouth 15 noiuptabilem Q 16 inhabitent I 19 uolumptatem Q 20 agentem MQ\' 21 reaertentem MQ] )

811
simul inuocent, sed separatis et diuisis ab inuicem nec confabulatio iam possit esse aut sermo communis. nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus, quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae uestrae experimentum caperemus. sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio et gratia digna commisit. neque enim et ludas perfidia sua et proditione quae scelerate circa saluatorem operatus est dignus uideri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit, ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.

Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur, ne dum audaciae et insolentiae eius meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem maestitiam nobis inferamus. de uobis autem cognoscentes quod secundum regulam ueritatis et sapientiam Christi hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultauimus et Deo gratias egimus, qui inuenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et ueritatis unanimitatem. potens est enim gratia Dei copulare et coniungere caritatis atque unitatis uinculo etiam ea quae uidentur longiore terrarum spatio esse diuisa, secundum quod et olim interuallo temporum separatos ab Iob et Noe qui in primis fuerant Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis uinculum uirtus diuina coniunxit, ** sed quamuis temporibus longis discreti essent, eadem tamen diuina inspiratione sentirent. quod et nunc in uobis animaduertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis sensu tamen et spiritu copulatos uos esse nobiscum probaretis. quod totum hoc fit diuina unitate. nam cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, coniungit ubique et [*]( 1 et] ac o cumfabnlatio Q 3 possnlamus M1 (possumus M2 Q) 6 coepimus IM (cepimus Q) 7 gratia. Q (gratiae M) 8 quae] qua v 10 passionem Q passione domini om. Iv 14 cognoscente Q 15 christus Q magna cum o 16 exultabimus Q qui] quia IOfJ 17 positos Ml (positis M* Q) positis II explicit epistola Firmiliani ad scm Cyprianum o 21 fuerunt M (fuerant Q) hiezechielem EI 22 danihelum Q 23 sed EQ, sed super ut I, ut v; lacunam indicaui 25 longisimas Ql (longissimis MQ2) 26 sensi Q copulato M1 (copulatos M2Q) 27 probaretis E baretia in ras. )

812
copulat suos uinculo unitatis. unde in uniuersam terram exiuit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu uelociter currentes: sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et iunctos sibi osse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diniserint..ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt. sed tales iudicium Domini pro merito suo subibunt recedentes a uerbis eius qui patrem pro unitate deprecatur et dicit: pater, da ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis sint.

Nos uero ea quae a uobis scripta sunt quasi nostra propria suscepimus nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandauimus: neque obest utilitati. salutari aut eadem retexere ad confirmandam ueritatem aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a nobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo diuinus humanam naturam supergreditur nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus prophetarum ut multiplex et diuina sapientia per multos distribuatur. unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit reuelatum. qua ex causa necessario apud nos fit t ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conueniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut si qua grauiora sunt communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lauacrum salutare a diabolo uulneratis per paenitentiam medella quaeratur, non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intellegentiam delictorum suorum conuertantur et Domino plenius satisfacere cogantur .

Quoniam uero legatus iste a uobis missus regredi ad uos festinabat et hibernum tempus urguebat, quantum potuimus ad [*]( 6 Pa. 72, 27. 9 Io. 17, 21. ) [*]( 1 copulatus uos M (copulat suos Q) 2 ad dum M (a dno Q) 8 unitatem Q 9 tu E s. I. 10 sint] unum sint If) 18 mandamus EI 18 animo M (anima Q) 19 et OIR. f) 20 loquenti* si E, loquentis Q 26 medela Elf) 27 ad E 8. 1. m. 2 )

813
scripta uestra rescripsimus. et quidem quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi apostoli eos qui ab haeresi ueniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime uos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea extitisse: cum et Marcion Cerdonis discipulus inueniatur sero post apostolos et post longa ab eis, tempora sacrilegam aduersus Deum traditionem induxisse, Appelles quoque blasphemiae eius consentiens multa alia noua et grauiora fidei ac ueritati inimica addiderit. sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post apostolos et post longam aetatem aduersus ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellauerint. ceteros quoque haereticos constat prauas suas sectas et inuentiones peruersas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse: quos omnes manifestum est a semet ipsis damnatos esse et ante diem iudicii inexcusabilem sententiam aduersum semet ipsos dixisse. quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adiudicat et se ipse participem talibus faciendo condemnat?