Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua praua et falsa defendat quam ad alterius recta et uera consentiat. cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora. quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet et praemonet, ut si alii sedenti melius reuelatum fuerit prior taceat. in conpendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere [*]( 2 I Eur. 4, 38-40. 9 Io. 14, 6. 15 cf. II Tim. 2, 24. (cf. I, 3, 2.) 20 cf. I Cor. 14, 30. ) [*]( 1 esdram v nincit Tv 2 scritum L manet] ualet B, nanet C 3 nec] haec C 4 n accipere C n 8. 1. differentiam C ti ex d 6 et f. B1CLT1, sed f. B2L2PTv maiestatis C\' et potestas om. C 7 deas] dns ds Cv 8 ostendit T1 9 si C 8. I. 10 et si] Bi BCv 11 manet et B uera] ueritatis T is ex e, uera et recta v 12 contumacia P ia in ras. 13 defeneat 01 quam ex aquam L recta] facta C uera] uerba et C 14 paulus apostolus C 15 scribit P b in ras. eps C1, epos L litigiosum T tigiosum in rae., ligiosum P1 nec contentiosum om. C 17 qui est om. B discendi corr. in discendum T discendam patientia Aug. de bapt. contra Don. V 32 18 episcopus 01Tl, episcopum v Aug. sed et] sed P 19 proficiet 01 discendo C Aug., docendo BLPT 20 et otn. BCLPv praemonens CL*PTlv si alii] sit alio Co 8. 1. 22 errore 0. )

808
et inuenire adque eruere ueritatem. nam si ad diuinae traditionis caput et originem reuertamur, cessat error humanus et sacramentorum caelestium ratione perspecta quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem ueritatis aperitur: ut si canalis aquam ducens qui copiose prius et largiter profluebat subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus uenis in capite unda siccauerit an uero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit, ut si uitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseueranter ac iugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum adque ad potum ciuitatis aqua collecta eadem ubertate adque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur P quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta diuina seruantes, ut si in aliquo nutauerit et uacillauerit ueritas, et ad originem dominicam et ad euangelicam adque apostolicam traditionem reuertamur et inde surgat actus nostri ratio unde et ordo et origo surrexit.

Traditum est enim nobis quod sit unus Deus et Christus onus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum non nisi in una ecclesia constitutum, a qua [unitate] quisque discesserit cum haereticis necesse est inueniatur, quos dum contra ecclesiam uindicat, sacramentum diuinae traditionis inpugnat. cuius unitatis sacramentum expressum uidemus etiam in cantico canticorum ex persona Christi dicentis: hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae [*]( 24 Cant. 4, 12. 13. ) [*]( 1 eruere in cernere corr. T, discernere V diuina et P 4 in om. C lucem C 5 ut om. Cv aquam] aq C dicens exp. C qui corr. in quae T 7 noscatur C o ex a uenit P unde L, om. C 9 destituit C ut] et ut L et s. I. 10 quo minus] cominus P perseueranter continua C plueret 01 11 adq. ad] aquae ad B, adq. ex adaquae C 12 aqua ex atq. C ubertatem C\'T\', libertate B adque integritate om. B 13 sacerdote L 14 nu*taue«*rit T et] ut L 15 et ad o.] ad o. Bv, et o. C 16 adque] et C 18 nobis unus C 19 una fides B ecclesia corr. in ecclesiae T 20 unitate om. L quisquis v 21 quos •** L 24 ortus BCL 25 sponsa mea C puteos L )

809
uiuae, paradisus cum fructu pomorum. si autem ecclesia eius hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eundem hortum introire aut bibere de fonte eius potest qui in ecclesia non est ? item Petrus ipse quoque demonstrans et uindicans unitatem mandauit et monuit per unum solum baptisma unius ecclesiae saluari nos posse, in arca, inquit, Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quodetuos similiter saluos faciet baptisma. quo breui et spiritali conpendio unitatis sacramentum manifestato. nam ut in illo mundi baptismo quo iniquitas antiqua purgata est, qui in area Noe non fuit non potuit per aquam saluus fieri, ita nec nunc potest per baptismum saluatus uideri qui baptizatus in ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.

Obseruatur itaque a nobis et tenetur, frater carissime, explorata et perspecta ueritate ut omnes qui ex quacumque haeresi ad ecclesiam conuertuntur ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in ecclesia prius fuerant et sic ad haereticos transierant. hos enim oportet cum redeunt acta paenitentia per manus inpositionem solam recipi et in ouile unde errauerant a pastore restitui. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*]( 6 I Petr. 3, 20. 21. ) [*]( 1 uiuae om. T pomerum Tl 2 ortas BL signatus est LP 4 demonstras C1, demonstras.. P, demonstrasse L uindicans] indicans V 5 per] nisi per v solem 01 6 saluari] salutari L nos C\'LTV, om. B, non ClP, nos non v 7 hominum om. C 9 quo] quod Ba., quam C\'U sacramento BLPT1 10 in om. B 11 saluus] saluatus B CfJ 12 ita ... uideri om. L saluatus] saluus BP qui] ihus qui L 16 ad heresi C 17 ecclesiae om. C baptismo om. T, baptismate C te s. I., paenitentiae baptismo benedictionis B 18 excepti L fuerunt T1 19 et sic a. h. transierant om. B transierunt CT7 hos] illos Bv 21 reatituti B opto ... ualere om. BLPT. — Ad (Explicit ad P) Pompeium (pomponium B) contra Stephani epistolam (contra epistolam Stephani BC, om. P) de haereticis baptizandis (baptizandis om. C, de haereticis bapti- . zandis om. B) explicit (om. LP) BCLPT. — )

810

FIRMILIANVS CVPRIANO FRATRI IN DOMINO S.

Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum a uobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime, et gratias propter haec Deo maximas egimus quod contigerit, ut qui corpore ab inuicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. erit enim in nouissimis, ait, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super uerticesmontium. in qua conuenientes cum iocunditate adunantur, secundum quod et in psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies uitae. unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam uoluntatis caritatem in unum conuenire. ecce, inquit, quam bonum et uoluptabile est ut habitent fratres in unum.

Adunatio enim et pax et concordia non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus ueritatem sed et angelis ipsis caelestibus uoluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo diuinus esse gaudium in uno peccatore paenitentiam agente et ad unitatis uinculum reuertente. quod utique non diceretur de angelis conuersationem in caelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati qui nostra adunatione laetantur, sicut e contrario utique contristantur, quando uident diuersas quorundam mentes et scissas uoluntates, quasi non tantum unum et eundem Deum [*]( 9 Es. 2, 2. 15 Pe. 122, 1. ) [*]( Epist. LXXV. — Incipit epistula Firmiliani ad Cyprianum o, Firmilianns ad Cyprianum I, Incipit Caecili Cypriani ad Quintum feliciter Q, intcr. om. E - 2 in domino om. 0 4 dilectissime] kme o in ras. m. 2 5 haec] hoc v domino v, d*o M, do* Q 7 ipsa] ona cod. Goulartii 9 in om. E ait] propheta add. v 11 qua] quam EIov 12 et om. o 14 caritatem] alacritatem coni. Bouth 15 noiuptabilem Q 16 inhabitent I 19 uolumptatem Q 20 agentem MQ\' 21 reaertentem MQ] )

811
simul inuocent, sed separatis et diuisis ab inuicem nec confabulatio iam possit esse aut sermo communis. nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus, quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae uestrae experimentum caperemus. sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio et gratia digna commisit. neque enim et ludas perfidia sua et proditione quae scelerate circa saluatorem operatus est dignus uideri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit, ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.

Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur, ne dum audaciae et insolentiae eius meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem maestitiam nobis inferamus. de uobis autem cognoscentes quod secundum regulam ueritatis et sapientiam Christi hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultauimus et Deo gratias egimus, qui inuenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et ueritatis unanimitatem. potens est enim gratia Dei copulare et coniungere caritatis atque unitatis uinculo etiam ea quae uidentur longiore terrarum spatio esse diuisa, secundum quod et olim interuallo temporum separatos ab Iob et Noe qui in primis fuerant Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis uinculum uirtus diuina coniunxit, ** sed quamuis temporibus longis discreti essent, eadem tamen diuina inspiratione sentirent. quod et nunc in uobis animaduertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis sensu tamen et spiritu copulatos uos esse nobiscum probaretis. quod totum hoc fit diuina unitate. nam cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, coniungit ubique et [*]( 1 et] ac o cumfabnlatio Q 3 possnlamus M1 (possumus M2 Q) 6 coepimus IM (cepimus Q) 7 gratia. Q (gratiae M) 8 quae] qua v 10 passionem Q passione domini om. Iv 14 cognoscente Q 15 christus Q magna cum o 16 exultabimus Q qui] quia IOfJ 17 positos Ml (positis M* Q) positis II explicit epistola Firmiliani ad scm Cyprianum o 21 fuerunt M (fuerant Q) hiezechielem EI 22 danihelum Q 23 sed EQ, sed super ut I, ut v; lacunam indicaui 25 longisimas Ql (longissimis MQ2) 26 sensi Q copulato M1 (copulatos M2Q) 27 probaretis E baretia in ras. )

812
copulat suos uinculo unitatis. unde in uniuersam terram exiuit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu uelociter currentes: sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et iunctos sibi osse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diniserint..ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt. sed tales iudicium Domini pro merito suo subibunt recedentes a uerbis eius qui patrem pro unitate deprecatur et dicit: pater, da ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis sint.

Nos uero ea quae a uobis scripta sunt quasi nostra propria suscepimus nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandauimus: neque obest utilitati. salutari aut eadem retexere ad confirmandam ueritatem aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a nobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo diuinus humanam naturam supergreditur nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus prophetarum ut multiplex et diuina sapientia per multos distribuatur. unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit reuelatum. qua ex causa necessario apud nos fit t ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conueniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut si qua grauiora sunt communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lauacrum salutare a diabolo uulneratis per paenitentiam medella quaeratur, non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intellegentiam delictorum suorum conuertantur et Domino plenius satisfacere cogantur .